monumenta.ch > Hieronymus > 1
>>> Hieronymus, Psalmi, 2

Psalmus 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 csg75.463 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

bnf11947.518

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik