monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 11
Hieronymus, Psalmi, 10 <<<     >>> 12

bnf11947.43  Psalmus 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem pro octava psalmus David
2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt bnf11947.44 quis noster dominus est
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

csg75.465

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik