monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 14
Hieronymus, Psalmi, 13 <<<     >>> 15

Psalmus 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.50
1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 csg75.466 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et bnf11947.51 munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum


© 2006 - 2022 Monumenta Informatik