monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 22
Hieronymus, Psalmi, 21 <<<     >>> 23

Psalmus 22 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae ibi me bnf11947.88 conlocavit super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum bnf11947.90 et calix meus inebrians quam praeclarus est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

csg75.468

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik