monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 28
Hieronymus, Psalmi, 27 <<<     >>> 29

bnf11947.48 r  Psalmus 28 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5 vox Domini confringentis cedros bnf11947.48 v et confringet Dominus cedros Libani
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
7 vox Domini intercidentis flammam ignis
8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
10 Dominus diluvium inhabitare facit bnf11947.49 r et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

csg75.469

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik