Psalmus 38 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | in finem Idithun canticum David |
2 | dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me |
3 | obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est |
4 | concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis |
5 | locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi |
6 | ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma |
7 | verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea |
8 | et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est |
9 | ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me |
10 | obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti |
11 | amove a me plagas tuas |
12 | a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma |
13 | exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei |
14 | remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |