monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 42
Hieronymus, Psalmi, 41 <<<     >>> 43

Psalmus 42 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
3 emitte lucem tuam et bnf11947.82 r veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus

csg75.472

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik