monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 44
Hieronymus, Psalmi, 43 <<<     >>> 45

Psalmus 44 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.86 rbnf11947.86 v
1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus bnf11947.87 r delectaverunt te
10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
13 et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabnf11947.87 vbuntur divites plebis
14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione bnf11947.88 r propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

csg75.473

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik