monumenta.ch > Hieronymus > 45
Hieronymus, Psalmi, 44 <<<     >>> 46

Psalmus 45 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum bnf11947.88 v conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster bnf11947.89 r Deus Iacob diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

csg75.473

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik