monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 48
Hieronymus, Psalmi, 47 <<<     >>> 49

Psalmus 48 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.93 v
1 in finem filiis Core psalmus
2 audite haec omnes bnf11947.92 r gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 qui confidunt in virtute sua bnf11947.92 v et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10 et vivet adhuc in finem
11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divibnf11947.93 rtias suas
12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
17 csg75.474 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18 quoniam cum interierit non sumet omnia bnf11947.94 r neque descendet cum eo pone gloria eius
19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis


© 2006 - 2022 Monumenta Informatik