monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 53
Hieronymus, Psalmi, 52 <<<     >>> 54

Psalmus 53 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem in carminibus intellectus David
2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4 Deus exaudi orationem meam bnf11947.102 r auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
9 quoniam ex omni bnf11947.102 v tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus

csg75.474

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik