monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 92
Hieronymus, Psalmi, 91 <<<     >>> 93

Psalmus 92 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata bnf11947.185 v est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos
4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
5 testimonia tua credibilia bnf11947.186 r facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

csg75.484

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik