monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 98
Hieronymus, Psalmi, 97 <<<     >>> 99

Psalmus 98 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.195 r
1 bnf11947.194 r psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum bnf11947.194 v eius quoniam sanctum est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

csg75.485

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik