monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100
Hieronymus, Psalmi, 99 <<<     >>> 101

Psalmus 100 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.196 v
1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
3 non proponebam ante bnf11947.196 r oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

csg75.485

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik