monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 110
Hieronymus, Psalmi, 109 <<<     >>> 111

Psalmus 110 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum bnf11947.226 r et congregatione
2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 ut det illis hereditatem gentium bnf11947.226 v opera manuum eius veritas et iudicium
8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi

csg75.488

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik