monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 112
Hieronymus, Psalmi, 111 <<<     >>> 113

Psalmus 112 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum csg75.490 ex hoc nunc et usque in saeculum
3 a solis ortu usque bnf1585.2 r ad occasum laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
6 et humibnf11947.228 vlia respicit in caelo et in terra
7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
8 ut conlocet eum bnf1585.2 v cum principibus cum principibus populi sui
9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem


© 2006 - 2022 Monumenta Informatik