monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 114
Hieronymus, Psalmi, 113 <<<     >>> 115

Psalmus 114 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf1585.3 v
1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
3 circumdederunt me bnf11947.231 v dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum bnf1585.4 r et liberavit me
7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis bnf11947.232 r pedes meos a lapsu
9 placebo Domino in regione vivorum

csg75.490

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik