monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 115
Hieronymus, Psalmi, 114 <<<     >>> 116

Psalmus 115 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf1585.5 rbnf11947.232 v
10 alleluia credidi propter quod locutus sum bnf1585.4 v ego autem humiliatus sum nimis
11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam bnf1585.5 v in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

csg75.490

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik