monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 119
Hieronymus, Psalmi, 118 <<<     >>> 120

bnf11947.253 v-12  Psalmus 119 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf1585.35 r
1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua bnf11947.254 r bnf1585.34 v dolosa
3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
6 multum incola fuit anima mea
7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis

csg75.492

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik