monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 125
Hieronymus, Psalmi, 124 <<<     >>> 126

Psalmus 125 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra bnf1585.41 r exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem bnf11947.258 v nostram sicut torrens in austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 euntes ibant et flebant bnf1585.41 v portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

csg75.493

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik