monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 139
Hieronymus, Psalmi, 138 <<<     >>> 140

Psalmus 139 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem psalmus David
2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
4 acuerunt csg75.496 linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
5 custodi me Domine de manu peccatoris bnf11947.275 v ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
9 non tradas Domine desiderio bnf11947.276 r meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis bnf11947.276 v et vindictam pauperum
14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

bnf1585.131

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik