monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 141
Hieronymus, Psalmi, 140 <<<     >>> 142

Psalmus 141 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum bnf11947.278 v mihi
5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt bnf11947.279 r super me
8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

bnf1585.131 csg75.496

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik