monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 146
Hieronymus, Psalmi, 145 <<<     >>> 147

Psalmus 146 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.287 v
1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque laudatio
2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel bnf11947.287 r congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius

bnf1585.131 csg75.497

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik