Caput 11 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius |
2 | ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia |
3 | simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos |
4 | non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte |
5 | iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius |
6 | iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui |
7 | mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit |
8 | iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo |
9 | simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia |
10 | in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio |
11 | benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur |
12 | qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit |
13 | qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum |
14 | ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia |
15 | adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit |
16 | mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias |
17 | benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit |
18 | impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis |
19 | clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem |
20 | abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant |
21 | manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur |
22 | circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua |
23 | desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor |
24 | alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt |
25 | anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur |
26 | qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium |
27 | bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis |
28 | qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt |
29 | qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti |
30 | fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est |
31 | si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator |