Caput 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
2 | ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
3 | in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
4 | ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
5 | testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
6 | quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
7 | vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
8 | sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
9 | stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
10 | cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
11 | domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
12 | est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
13 | risus dolocsg7.31re miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
14 | viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
15 | innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
16 | sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
17 | inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
18 | possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
19 | iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
20 | etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
21 | qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
22 | errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
23 | in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
24 | corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
25 | liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
26 | in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
27 | timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
28 | in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
29 | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
30 | vita csg7.32 carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
31 | qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
32 | in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
33 | in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
34 | iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
35 | acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |