monumenta.ch > Hieronymus > Machabaeorum I, 6
Hieronymus, Machabaeorum I, 5 <<<     >>> 7

Caput 6 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia
3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda
6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum
15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel
22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros
23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius
24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur
25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros
26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos
28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus csg75.658 conducticius
30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium
35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant
36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae
38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex
44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum
45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae
50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec
60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem



Hieronymus, Machabaeorum I, 5 <<<     >>> 7
monumenta.ch > Hieronymus > Machabaeorum I, 6

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik