Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem |
2 | duodecim autem uwb68.33 r apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius |
3 | Iacobus Zebedaei et Iohannes bsb6573.22 v frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus |
4 | Simon Cananeus uwb1.214 et Iudas Scariotes qui et tradidit eum |
5 | hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis |
6 | sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel |
7 | euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum |
8 | infirmos csg48.46 curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date |
9 | nolite possidere aurum neque argentum bnf9389.32 r neque pecuniam in zonis vestris |
10 | non peram in via neque csg51.25 duas tunicas neque calciamenta neque bsb6573.23 r virgam dignus enim est operarius cibo suo |
11 | in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis |
12 | intrantes autem in domum salutate eam |
bnf17226.44-a2 13 | et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur |
14 | et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros uwb68.33 v exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris |
15 | amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum uwb1.215 in die iudicii quam illi civitati |
16 | ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estobsb6573.23 vte ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae |
17 | cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos |
18 | et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibuscsg48.47 |
bnf9389.32 v 19 | cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini |
20 | non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis |
21 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient |
22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit |
23 | cum autem bsb6573.24 r persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis |
24 | non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum |
uwb1.216 25 | sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius bnf17226.45 si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius |
uwb68.34 r 26 | ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur |
27 | quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta |
bnf9389.33 r 28 | et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete bsb6573.24 v qui potest et animam et corpus perdere in gehennam |
29 | nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestrocsg48.48 |
30 | vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt |
31 | nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos |
32 | omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
33 | qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
34 | nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere uwb1.217 sed gladium |
35 | veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam |
36 | et inimici bsb6573.25 r hominis domestici eius |
37 | qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus |
bnf9389.33 v 38 | et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus |
39 | qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
40 | csg51.26 qui recipit vos bnf17226.46 me recipit uwb68.34 v et qui me recipit recipit eum qui me misit |
41 | qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet |
42 | et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non csg48.49 perdet mercedem suam |