Caput 18 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum |
2 | et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum |
3 | et dixit bsb6573.46 v amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum |
4 | quicumque ergo humiliaverit se sicut csg51.45 parvulus iste hic est maior in regno caelorum |
5 | et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit |
6 | qui autem scandalizaverit unum bnf17226.66 de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris |
7 | vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala uwb68.45 v verumtamen uwb1.202 vae homini per quem scandalum venit |
8 | si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum bsb6573.47 r bnf9389.48 r quam duas csg48.74 manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum |
9 | et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
10 | videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est |
11 | venit enim Filius hominis salvare quod perierat |
12 | quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit |
13 | et si contigerit ut inveniat eam bsb6573.47 v amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt |
14 | sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis |
15 | si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus uwb1.211 es fratrem tuum |
16 | si autem non te audierit adhibe tecum adhuc bnf9389.48 v unum vel duos csg51.46 ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum |
17 | quod si non audierit eos csg48.75 dic ecclesiae si autem bnf17226.67 et ecclesiam non audierit uwb68.46 r sit tibi sicut ethnicus et publicanus |
18 | amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo |
19 | iterum bsb6573.48 r dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est |
20 | ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum |
21 | tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies |
22 | dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies |
23 | ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis |
24 | et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta |
bnf9389.49 r 25 | cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus bsb6573.48 v venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat uwb1.212 et reddi |
26 | procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi |
27 | misertus autem dominus servi illius dimisit eum csg48.76 et debitum dimisit ei |
28 | egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes |
29 | et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi |
uwb68.46 v 30 | ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem csg51.47 donec redderet debitum |
31 | videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt bnf17226.68 valde bsb6573.49 r et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant |
32 | tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me |
33 | non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum |
34 | et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet bnf9389.49 v universum debitum |
35 | sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris |