Caput 20 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane uwb68.48 r conducere operarios in vineam suam |
uwb1.16 2 | conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam |
3 | et egressus circa horam tertiam vidit alios csg48.80 stantes in foro otiosos |
4 | et illis dixit ite et vos in vineam bsb6573.52 r et quod iustum fuerit dabo vobis |
5 | illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter |
6 | circa undecimam vero exiit bnf9389.51 v et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi |
7 | dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam |
8 | cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis csg51.50 usque ad primos |
9 | cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios |
10 | venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi bnf17226.71 acceperunt autem et ipsi singulos denarios |
bsb6573.52 v 11 | et accipientes murmurabant adversus patrem familias |
12 | dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus |
13 | at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi uwb1.17 iniuriam nonne ex denario convenisti mecum |
14 | tolle quod tuum est et vade csg48.81 volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi |
15 | aut non licet mihi quod volo facere uwb68.48 v an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum |
bnf9389.52 r 16 | sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi |
17 | et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis |
18 | ecce ascendimus Hierobsb6573.53 rsolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte |
19 | et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget |
20 | tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo |
21 | qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo |
22 | respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus |
23 | ait illis calicem quidem meum bibetis csg48.82 bsb6573.53 v sedere autem ad dexteram meam et sinistram uwb1.18 non est csg51.51 meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo |
24 | et audientes decem indignati sunt de duobus bnf9389.52 v fratribus |
25 | Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum bnf17226.72 et qui maiores sunt potestatem exercent in eos |
26 | non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister |
27 | et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus |
28 | sicut Filius hominis non venit ministrari uwb68.49 r sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis |
29 | et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa |
bsb6573.54 r 30 | et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret uwb1.19 et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David |
31 | turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David |
32 | et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis |
33 | dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri |
34 | misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eumcsg48.83 |