monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 13
Hieronymus, Lucas, 12 <<<     >>> 14

Caput 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bsb6573.126 vuwb68.117 vuwb1.178bnf9389.149 v
1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris bsb6573.126 r in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt bnf9389.148 r praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5 non bnf17226.142 dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
6 dicebat autem hanc similitudinem csg75.728 arborem fici uwb1.176 habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens csg51.175 fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam csg48.262 stercora
9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
14 respondens autem bnf9389.148 v archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
16 hanc autem filiam Abrahae bsb6573.127 r quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
17 et cum haec diceret erubescebant uwb1.177 omnes adversarii eius et omnis populus csg48.263 gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
19 simile est grano bnf17226.143 sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21 simile est fermento quod csg51.176 acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
22 et ibat per civitates bnf9389.149 r et castella docens et iter faciens in Hierusalem
23 ait autem illi quidam bsb6573.127 v Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare uwb68.118 r et non poterunt
25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te csg48.264 et bibimus et in plateis nostris docuisti
27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro bsb6573.128 r et accumbent in regno Dei
30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare bnf17226.144 quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis csg48.265 bsb6573.128 v quia non videbitis me csg51.177 donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini



Hieronymus, Lucas, 12 <<<     >>> 14
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 13

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik