monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 14
Hieronymus, Ioannes, 13 <<<     >>> 15

Caput 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bsb6573.236 rbnf10439.198 r
1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
3 et si abibnf10439.190 rero et praeparavero vobis locum iterum bsb6573.235 v venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4 et quo ego vado scitis et viam scitis
5 dicit csg48.372 ei Thomas Domine nescimus bnf10439.190 v quo vadis et quomodo possumus uwb68.160 v viam scire
6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
7 si cognovissetis me et Patrem meum utique bnf10439.191 r cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9 dicit ei Iesus tanto tempore bnf9389.208 v vobiscum sum et bnf10439.191 v non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso bnf10439.192 r non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit bnf10439.192 v in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13 et quodcumque petieritis in nomine csg51.250 meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14 si quid pebnf10439.193 rtieritis me in nomine meo hoc faciam
15 si diligitis me mandata mea servate
16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum csg48.373 in aeternum
17 Spiritum bnf10439.193 v veritatis quem mundus bnf17226.216 non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
18 non relinquam vos bnf9389.209 r orfabnf10439.194 rnos veniam ad vos
19 adhuc modicum et mundus bsb6573.236 v me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos bnf10439.194 v in me uwb68.161 r et ego in vobis
21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo bnf10439.195 r ei me ipsum
22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermobnf10439.195 vnem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem bnf10439.196 r audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25 haec locutus sum vobis apud vos manens
26 parabsb6573.237 rcletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit bnf10439.196 v omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis bnf9389.209 v non quomodo csg48.374 mundus dat ego do vobis non turbnf10439.197 rbetur cor vestrum neque formidet
28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me bnf10439.197 v est
29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
31 sed ut cognoscat csg51.251 mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

csg75.743 uwb1.290

Hieronymus, Ioannes, 13 <<<     >>> 15
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 14

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik