monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 20
Hieronymus, Ioannes, 19 <<<     >>> 21

Caput 20 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf17226.227bnf9389.220 rbnf10439.259 rbnf10439.260 r
1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc bsb6573.251 r tenebrae essent ad monubnf10439.251 rmentum et videt lapidem sublatum a monumento
2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monubnf10439.251 vmento et nescimus ubi posuerunt csg48.389 eum
3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus bnf10439.252 r bnf9389.219 v praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
5 et cum se inclinasset videt posita linteamina csg51.262 non tamen introivit
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et bnf10439.252 v introivit in monumentum et videt linteamina posita
7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum uwb68.168 v bsb6573.251 v in bnf10439.253 r unum locum
8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet bnf10439.253 v eum a mortuis resurgere
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inbnf10439.254 rclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos uwb1.304 in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13 dicunt ei illi mubnf10439.254 vlier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum csg48.390 et videt Iesum stantem et non bnf10439.255 r sciebat quia Iesus est
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset bsb6573.252 r dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum bnf10439.255 v tollam
16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad bnf10439.256 r fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum bnf10439.256 v et haec dixit mihi
19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli uwb68.169 r propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in bnf10439.257 r medio et dicit eis pax vobis
20 et hoc cum dixisset csg51.263 ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
21 dixit ergo eis iterum pax vobis bsb6573.252 v sicut bnf10439.257 v misit me Pater et ego mitto vos
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit csg48.391 eis accipite Spiritum Sanctum
23 quorum remiseritis peccata bnf9389.220 v remittuntur eis quorum retibnf10439.258 rnueritis detenta sunt
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus bnf10439.258 v Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit bsb6573.253 r pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum bnf10439.259 v tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta bnf10439.260 v in libro hoc
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes uwb68.169 v vitam bnf9389.221 r habeatis in nomine eius

csg75.746

Hieronymus, Ioannes, 19 <<<     >>> 21
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 20

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik