Caput 13 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus |
2 | ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos |
3 | tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos |
4 | et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum |
5 | et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio |
6 | et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu |
7 | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei |
8 | resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide |
9 | Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum |
10 | dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas |
11 | et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret |
12 | tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini |
13 | et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam |
14 | illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt |
15 | post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite |
16 | surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite |
17 | Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea |
18 | et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto |
19 | et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum |
20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam |
21 | et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta |
22 | et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas |
23 | huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum |
24 | praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel |
25 | cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere |
26 | viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est |
27 | qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt |
28 | et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum |
29 | cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento |
30 | Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his |
31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem |
32 | et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est |
33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te |
34 | quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia |
35 | ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
36 | David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem |
37 | quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem |
38 | notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari |
39 | in hoc omnis qui credit iustificatur |
40 | videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis |
41 | videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis |
42 | exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec |
43 | cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei |
44 | sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini |
45 | videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes |
46 | tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes |
47 | sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae |
48 | audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam |
49 | disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem |
50 | Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis |
51 | at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium |
52 | discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto |