monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 4
Hieronymus, ad Corinthios I, 3 <<<     >>> 5

Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.111 r
1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
3 mihi autem pro minimo est bnf107.107 r ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
5 itaque nolite ante tempus iudicare csg68.249 quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum uwb69.16 r et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
7 quis enim te discernit quid autem habes quod slu145.58 non accepisti si autem accepisti bnf107.108 r quid gloriaris quasi non acceperis
8 iam saturati estis uwb12.9 r iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus bnf107.109 r et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi slu145.59 facti sumus omnium peripsima usque adhuc
14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios csg68.250 meos carissimos moneo
15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium bnf107.110 r ego vos genui
16 rogo ergo vos imitatores mei estote
17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus csg75.804 carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

bsb110737.14

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik