Caput 8 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat |
2 | si quis se existimat scire aliquid bnf107.127 r nondum cognovit uwb12.10 v quemadmodum oporteat eum scire |
3 | si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo |
4 | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus |
5 | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et csg68.257 domini multi |
slu145.67 6 | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum |
7 | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli bnf107.128 r quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur |
8 | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus |
9 | videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus |
10 | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta |
bnf107.129 r 11 | et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est |
12 | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis |
13 | quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem |