monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 13
Hieronymus, ad Corinthios I, 12 <<<     >>> 14

bnf107.152 r  Caput 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam et noverim slu145.79 mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum uwb69.21 r omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
4 caritas patiens est bnf107.153 r benigna est caritas non aemulatur uwb12.12 v non agit perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus bnf107.154 r csg68.268 et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
12 videmus nunc per speculum in enigmate slu145.80 tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

bsb110737.10 csg75.808

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik