monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 4
Hieronymus, ad Corinthios II, 3 <<<     >>> 5

Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

slu145.97
1 ideo habentes bnf107.191 r hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos csg75.812 ad omnem conscientiam hominum coram Deo
3 csg68.283 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
4 in quibus deus huius saeculi bnf107.192 r excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
7 habemus autem uwb69.26 r thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas bnf107.193 r sit virtutis Dei et non ex nobis
8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
10 semper morbsb110737.22tificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in bnf107.194 r carne nostra mortali
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est uwb12.15 v credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abuncsg68.284det in gloriam Dei
16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur slu145.98 tamen is qui intus est renovatur de die in diem
17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt


© 2006 - 2022 Monumenta Informatik