monumenta.ch > Hieronymus > ad Colossenses, 2
Hieronymus, ad Colossenses, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.322 r
1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
5 nam et si corpore bnf2389.47 v absens sum sed spiritu vobiscum uwb12.27 r sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
8 videte ne quis vos decicsg68.338piat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
9 quia in ipso inhauwb69.46 rbitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
11 in quo et circumcisi estis circumslu145.160cisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
12 bnf2389.48 r consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
13 bnf107.320 r et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi bnf107.321 r aut neomeniae aut sabbatorum
17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra bnf2389.48 v inflatus sensu carnis suae
19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum slu145.161 et constructum crescit in augmentum Dei
20 csg68.339 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

csg75.825

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik