monumenta.ch > Hieronymus > ad Timotheum I, 5
Hieronymus, ad Timotheum I, 4 <<<     >>> 6

Caput 5 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb69.49 rbnf107.400 rbnf107.401 rbnf107.402 r
1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
3 viduas honora quae vere viduae sunt
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere bnf107.398 r et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum bnf107.399 r quae fuerit unius viri uxor
10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit slu145.188 si omne opus bonum subsecuta est
11 adulescentiores autem viduas devita uwb12.29 r cum enim luxucsg68.362riatae fuerint in Christo nubere volunt
12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti bsb110737.41 et dignus operarius mercede csg75.831 sua
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
20 peccantes coram omnibus slu145.189 argue ut et ceteri timorem habeant
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declicsg68.363nando
22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt



Hieronymus, ad Timotheum I, 4 <<<     >>> 6
monumenta.ch > Hieronymus > ad Timotheum I, 5

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik