monumenta.ch > Hieronymus > ad Timotheum I, 6
Hieronymus, ad Timotheum I, 5 <<<    

Caput 6 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bsb110737.42bnf107.404 rbnf107.406 rbnf107.408 r
1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
2 qui autem fideles habent dominos bnf107.403 r non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce slu145.190 et exhortare
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum csg68.364 esse pietatem
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva bnf107.405 r quae mergunt uwb69.49 v homines in interitum et perditionem
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam uwb12.29 v pietatem fidem caritatem slu145.191 patientiam mansuetudinem
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit csg68.365 nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
17 divitibus huius saeculi praecipe bnf107.407 r non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
20 o Timothee slu145.192 depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum

csg75.831

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik