monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XV. Quia homini in virtute divini luminis facto, sed fraude diaboli decepto, Deus vestem de aere creaverit, indutumque a paradiso in exsilium huius mundi ad luendam inobedientiae culpam expulerit; et quod in deiectione eiusdem hominis creatura a pristino decore obnubilata sit, et qualiter homo ipse per elementa adiutus vivat et operetur. <<<     >>> XVII. Quia Deus mundum constituens et se ipsum glorificaverit, rationali creaturae ostendendo se omnium creatorem et hominem simul ex subiectione eorum quae in mundo sunt magnificaverit; et quomodo secundum litteram intelligendum sit initium libri Genesis ab eo loco quo scriptum est: 'In principio creavit Deus coelum et terram,' usque ad id, 'factumque est vespere et mane dies unus.'

XVI. Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem eius diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Ioannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen eius, et quomodo a terra adiuta sit. APPARAT EINBLENDEN

1 Et quis levaret perditum hominem, qui deceptus Creatoris sui oblitus est, nisi ille qui nulla caligine obumbratus ignorantiae illius condoluit?
2 sed cum diabolus mulierem vestitam vidisset, in invida scientia, qua se de coelo proiectum cognovit, intra sciscitando ut quid Deus illi vestitum dedisset, se ipsum decerpsit, ut in Apocalypsi scriptum est: 'Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum.
3 Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.' Hoc considerandum sic est: Antiquus draco, videns quia locum illum perdidisset in quem sedem suam ponere volebat, quoniam in tartarea loca proiectus erat, iram suam in mulierem exacuit, quia illam radicem omnis humani generis per partum esse cognovit; et in maximo odio eam habens, intra se dixit quod nunquam cessaret illam persequendo quousque ipsam velut in mari suffocaret, quia eam primum deceperat.
4 Sed ipsa quasi pariendo angustiata, fortissimum adiutorium consolationis tandem arripuit, divinaque protectione suffulta in omnibus modis diabolo se opposuit.
5 Nam ipsi data sunt duo munimenta beatitudinis, scilicet coeleste desiderium et salvatio animarum, ut cum in his in secreta cordis sui tenderet, ibidem nutrimenta salutis accipiens, per tempus quod ante diluvium fuit, et tempora post diluvium et dimidium temporis quod in circumcisione ante Incarnationem Filii mei erat, et perduravit usque ad plenum tempus Evangelii; in quo omnis plenitudo verae et iustae constitutionis, adversus antiquum serpentem surrexit.
6 Ante diluvium et post diluvium, necnon et in circumcisione, Deum colentes fuerunt, qui redemptionem animarum suarum per effusum sanguinem Filii mei adepti sunt.
7 Cum autem tempus rutilans aurorae, id est plenae iustitiae per Filium meum venit, antiquus serpens valde exterritus obstupuit, quoniam per mulierem, videlicet Virginem, totus deceptus est.
8 Quapropter in furore suo contra illam exarsit, ut in voluntate mea scriptum est: 'Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine, et adiuvit terra mulierem. Hoc considerandum sic est: Misit antiquus persecutor ex nequissima voracitate sua rectitudinem mulieris, quae virum protulerat, incredulitatem et infidelitatem in populos Iudeorum et paganorum, hoc intendens ut illam plurimis persecutionibus attritam sibi subiugaret, vel omnino suffocaret, quemadmodum navis per naufragium suffocatur, quatenus nomen ipsius totum de terra deleretur, sicut et res illa de terra deletur quae in profundum fluminis proiicitur.
9 Sed adiutorio terrae mulier erepta est, quia Filius meus vestem humanitatis suae de ipsa sumpsit, qui plurima opprobria et passiones ad confusionem eiusdem serpentis in corpore suo pertulit.

hlw17.534