monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SEXTA <<<     >>> VISIO OCTAVA

VISIO SEPTIMA [Quod ineffabilis Trinitas in fine temporum declarata, simplici et humili corde a fidelibus credenda et colenda est: ne quis plus investigans quam oportet, quia comprehendi non potest, in deterius cadat. Quod in sanguine Christi mundus salvatus est, et cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est: ipsa tamen nullius intellectui patet. Quod ineffabilis Trinitas omni creaturae apertissime imperio et potestate apparet exceptis incredulis cordibus cuncta tamen velut incidens gladius penetrat. Qui in Christiano populo catholicae fidei, in ariditate infidelitatis adversantur: hoc divinitas in confusione succidit. Quod divinitas iactantiam Iudaici populi deiicit. Quod diabolicum schisma gentilis populi a Deo abscisum vadit in perditionem. Parabola ad eamdem rem. Verba Ioannis ad eamdem rem. De differentia et unitate trium personarum. De tribus similitudinibus ad Trinitatem. Verba de libro Regum ad eamdem rem.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 salX16.151 v Deinde vidi in angulo occidentali demonstrati aedificii mirabilem et secretam atque fortissimam columnam colorem purpureae nigredinis habentem, eidemque angulo ita impositam ut et intra et extra ipsum aedificium appareret. Quae etiam tantae quantitatis erat, ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui meo pateret, sed quod tantum miro modo planissima absque omni ruga fuit.
2 Habebat autem in exteriore sui parte tres angulos calybei coloris a pede usque ad cacumen ipsius, velut acutissimus gladius incidentes, quorum unus contra Africam respiciebat ubi plurimum putridi straminis ab eo succisum et dispersum fuerat, et unus contra chorum, ubi multae pennulae per illum discissae ceciderant, atque medius contra occidentem, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta iacebant, haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa.
3 Et iterum ille hlw17.100 r quem aspiciebam in praedicto throno sedentem et haec omnia mihi demonstrantem dixit mihi: Haec mystica et miranda atque ignota plenissima dona, quae tibi, o homo clarissime, apparent in vero lumine tibi demonstro, tribuo dicere et ostendere ad accendendum ignea corda fidelium, qui purissimi lapides sunt ad aedificationem coelestis Ierusalem.
4 Nam sancta et ineffabilis Trinitas summae unitatis sub iugo legis bav311.151 r servientibus occultata, sed in nova gratia de servitute liberatis manifestata, simplici et humili corde, in tribus personis unus et verus Deus a fidelibus credenda est, et non temere perscrutanda est, ne qui noluerit contentus esse dono quod a Spiritu sancto accepit, dum plus quaerit quam oporteat propter temeritatem elationis suae potius in deterius cadat, quam id quod indecenter appetit inveniatur. Quod et visio praesens ostendit. Haec enim columna quam vides in angulo occidentali demonstrati aedificii, in figura verae Trinitatis est, quoniam Pater, Verbum et Spiritus sanctus unus Deus in trinitate et eadem trinitas in unitate existens, perfecta columna totius boni et penetrans summa et infima, regensque universum orbem terrarum. Quae in plaga occidentis apparet, quia Filius Dei sub tempore quasi in occasu incarnatus, Patrem suum ubique glorificavit, et Spiritum sanctum discipulis suis promisit, cum etiam idem Filius in voluntate Patris mortem subeundo adimplevit bonum hominibus, ut et ipsi in aedificio summi Patris recte incedant, vera et iusta opera in Spiritu sancto perficiendo.
5 Sed mirabilem, secretam atque fortissimam se ostendit, salX16.152 r quoniam Deus in creaturis suis tam mirabilis existit, ut nullo modo ab eis ad finem perduci possit, tamque secretus ut nulla earum scientia vel sensibilitate pertinaciter sit examinandus, atque tam fortis quod omnis fortitudo ipsarum ab eo dirigatur, nec eius fortitudini valeat comparari.
6 Quod autem colorem purpureae nigredinis habet, eidemque angulo ita imposita ut et intra et extra ipsum aedificium appareat: hoc est quod in voluntate Patris unicus Filius eius purpureum sanguinem suum pro nigredine peccatorum hominum fundens, et sic passione sua mundum salvans, veram et rectam fidem credentibus attulit, quia in defectu veteris observationis, et in ortu novae sanctificationis cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est, cum aperte creditum est, quod supernus Pater Filium suum misit in mundum de Spiritu sancto conceptum, qui gloriam Patris et non suam quaesivit, sanctique Spiritus profundam consolationem aperuit, ut dictum est, ita quod hoc in nulla parte lateret, quin et fidelibus in opere Dei manentibus, et infidelibus extra fidem positis denuntiaretur.
7 Et quod tantae quantitatis est ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui tuo pateat: hoc est quod eadem Trinitas tam inbav311.151 veffabilis gloriae et potestatis est, quod nec in magnitudine maiestatis, nec in altitudine divinitatis ullo circuitu aut praesumptione sapientiae humanae mentis determinari possit. Miroque modo planissima absque omni ruga est, quoniam quod admiratione dignissimum existit, mitissima est in gratia et semper benigna planaque in suavitate iustitiae occurrentibus, ita ut nihil rugosum ullius iniustitiae in ea inveniatur, iusta et bona existens in parte salvationis.
8 Quod autem habet in exteriore sui parte tres angulos calybei coloris a pede usque ad cacumen ipsius velut acutissimus gladius incidentes: hoc est quod contrarietate tenebrarum opposita in universo mundo ineffabilis Trinitas in unitate deitatis apertissime apparet, nec ulii creaturae suo imperio et potestate absconsa latens exceptis incredulis cordibus quibus ob incredulitatem ipsorum occultatur, propter quod etiam iudicium Dei cum digna recompensatione eos ut meriti sunt occidit, veluti fortissima calybs hlw17.100 v nulli inflammationi cedens, sed se ipsi opponit, unde et quod a summo usque ad summum tendit: ab initio scilicet creationis saeculi usque ad finem eius, et quod superest hoc potenter in acutissima divinitate quasi in incidente gladio semper sapientia et potestate penetravit et penetrat.
9 Et quod angulus unus circa Africum respicit ubi plurimum straminis aridi ab eo succisum et dispersum est, hoc est quod iustissima divinitas Trinitatis, in Christiano populo omnem ariditatem diversitatis et contradictionis atque abiectionis rectissimae catholicae fidei adversantem, in maxima illius confusione succidit et comburit, sicuti fenum quod conculcatur et in igne combusalX16.152 vritur a fructuoso frumenti grano separatum, quod fides est cum operibus in scientia Scripturae, de qua omne quod eidem verae fidei contrarium et inutile est in credulitate sua, dispergitur et aufertur, quia insipiens populus quasi stultum pecus ea abutitur.
10 Atque unus contra chorum se dirigit ubi multae pennulae per illum discissae cadunt, quia eadem divinitas elatam iactantiam Iudaici populi, qui cum magna superbia in altitudine mentis suae volabat, deiecit, cum ille in seipso et non in Deo iustus esse volebat, ut Pharisaei qui in alta coelorum ascendere tentabant, secundum propriam fiduciam suam in se ipsis confidentes, sed iusto iudicio Dei ob diversitatem morum suorum discissi in hac praesumptione cadentes.
11 Medius vero contra occidentem respicit, ubi plurima putrida ligna bav311.152 r ab ipso deiecta iacent, quoniam per ipsam Trinitatem abscinditur nefandum et diabolicum schisma gentilis populi, qui in occasu infidelitatis errat in recta fide, quia ut putrida ligna molesta et inutilia sunt ad usus hominum, sic etiam abscissus et abiectus est populus iste a gaudio vitae, magis diabolica sectans figmenta quam divina praecepta. Unde etiam haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa sunt, quia in omnibus praedictis causis vera et sancta Trinitas infideles, qui vel audacter eam dirumpere volunt, vel qui eam pertinaciter credere nolunt, a se abscissos ire permittit in perditionem, quoniam rabide et ignoranter invadunt divinitatem, nolentes se inclinare fidei quam Filius Dei per se ipsum attulit, et quam etiam per discipulos suos hominibus transmisit, secundum quod haec parabola dicit: Dominus quidam lapidem igneum habens per ipsum et per nuntios suos necessariam rem multo populo mandare volebat.
12 Sed nuntii non erant sapientes et scientes verba domini sui intelligere, sed insipientes et ignari ad mandatum illud perficiendum. Interea ortus est tumultus et tempestas magna et torrens ac saevus tonitruus, ita quod terra mota est, et quod lapides scissi sunt, sic etiam quod vas unum in quo plurima vascula erant in terra iacens absconsum, dorso ad coelum verso, maxima fortitudine eradicaretur e terra, et quod uterus illius ad coelum converteretur.
13 Tunc etiam a Domino illo per lapidem ipsum vehementissimo flatu ignis advenit, qui tanto ardore nuntios illos pertransivit ut omnes venae eorum calefierent, quod et omnis desidia timoris ab eis tanta velocitate excuteretur, ut ab arida pelle velocissime decidit, quod ei super effunditur. Et sic demum recordati sunt illi omnium quae audierant et didicerant a domino suo, et abierunt ad populum qui umbilicos non habebat, et cuius civitas destructa fuerat, et illi mandatum domini sui annuntiabant. Sed et quibusdam et ipsis umbilicos restituerunt, et civitatem eorum reaedificantes ipsis eam reddiderunt, quibusdam autem nec umbilicos nec eis civitatem reddiderunt, sed ipsos occidentes ut porcos eos diviserunt.
14 Et sic lasalX16.153 rpis ille universo mundo innotuit, concutiens et occidens omnia mendosa facta humanae carnis. Hoc tale est: Dominus iste est Pater omnipotens apud quem est Unigenitus eius, ille scilicet lapis angularis hlw17.101 r qui de igneo Spiritu sancto conceptus est, et ex integerrima bav311.152 v Virgine natus homo, ipse videlicet flos candidissimus et pulcherrimus existens in albedine et pulchritudine totius sanctitatis.
15 Nam Filius Dei erat secundum divinitatem inenarrabiliter ante aevum omnis creaturae, cum Patre et cum igneo refrigeratore postea in tempore placito missus a Patre, ut conceptus de Spiritu sancto, sicut dictum est, veraciter incarnatus nasceretur ex Virgine, ad conferendum credentibus candorem et decorem vitae. Quo incarnato, ostendit coelestis Pater per illum et per discipulos illius benigne nuntians necessariam rem, salutem videlicet et salvationem hominibus, qui in ipsum crediderint.
16 Sed illius discipuli cum idem Filius apud eos corporaliter maneret in mundo, erant stulti et inscii ac stolidi, et tardi vigilanter verba illius in spiritu intelligere et opere complere, sed tantum quasi in somno in simplicitate ea audiebant, nondum confirmati, sed pavidi et exterriti velut homines.
17 Interea venit tempus insanorum cordium, ita quod Iudaei tumultum facientes exquirebant, suscitantes multa schismata contra Filium Dei, ut in hac magna tempestate occiderent eum. Et dum ita implerent omnem malignitatem suam ut desideraverunt, tunc in hoc praecipiti et maximo tonitruo peractum est tam grande homicidium, quale antea non fuit nec postea futurum est, ita ut terra moveretur, id est ut terrenae mentes hominum exterrerentur cum reliqua creatura, et ut lapidea lex Iudaeorum scinderetur in criminoso facto eorum. Tunc primus homo cum genere suo in quo latuit signum reliquae creaturae iacens sepultus in morte; ita quod omnem intentionem suam ad terrena verterat, habens a dorso coelum nolens respicere ad Deum in magna fortitudine Filii Dei eradicatus est e terra mortis in qua dormiunt cum filiis suis, ita quod suspiraret de toto corde omni scientia sua quasi in utero ad coelestem patriam se convertens, quia audivit Christum Dei Filium propter ipsum occisum.
18 Sed post eiusdem Filii Dei ascensionem a Patre et per ipsum Filium, ut ipse promiserat Spiritus sanctus, advenit, quia tota terra in superna dulcedine stillabat, quoniam coelestis panis in mundo manserat, quem infideles transitorie quasi in rumore neglexerant, fideles autem cum omni devotione susceperant. Quia ergo Verbum incarnatum erat, aperte Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, quoniam de Spiritu sancto Filius conceptus est qui in praedicatione bav311.153 r sua mundum ad veritatem convertit. Et quoniam etiam apostoli per eumdem Filium docti erant, ipse Spiritus sanctus ita in calore suo perfudit eos, ut diversis linguis anima et corpore loquerentur, quoniam in eis anima corpori salX16.153 v dominabatur, sic illis clamantibus quod in vocibus eorum totus orbis terrarum commoveretur.
19 Abstulit quoque idem Spiritus sanctus ipsis homanum timorem; itaque talis pavor nullus eis inerat ut saevitiam hominum timerent, ne verbum Dei loquerentur, sed omnis huiusmodi timiditas tanto ardore et tanta festinantia eis ablata est; ut quasi aridi et non molles sed ut mortui ad cunctam adversitatem redderentur quae ipsis accidere potuisset. Unde etiam mox perfecto sensu, recordati sunt omnium quae prius tardi fide negligenter audierant et perceperant a Christo: ea ita ad memoriam reducentes quasi eadem hora ab ipso illa cognovissent. Et abeuntes iter faciebant inter incredulos populos qui umbilicos, id est sigillum, scientiam scilicet sanctae innocentiae et iustitiae non habebant, et quibus civitas eorum instrumenta videlicet legis Dei in infidelitate destructa erat, ipsis verba salutis et verae fidei in Christo annuntiantes.
20 Unde multos ex eadem turba ad agnitionem Dei reduxerunt deducentes eos ad umbilicum, id est ad fontem baptismatis, in quo receperunt sanctitatem perditam in superba transgressione, atque sanctam civitatem praeceptorum Dei erexerunt rehlw17.101 vaedificantes eis ipsam qua eos insidiator diabolus spoliaverat in Adam et eam in fide ad salutem eis reddiderunt.
21 Qui autem fidem baptismatis et munimentum iussionis Dei propter incredulitatem suam recipere nolebant, hos in praeconiis signorum pertransierunt, ac eos ob duritiam et incredulitatem quae in ipsis erat condemnantes, morti tradiderunt, quia in sceleribus suis et in sordibus pollutionum carnis, atque in illecebris fornicationum et adulteriorum suorum se involventes ut porcus luto involvitur, ad veram fidem converti noluerunt, unde et a vita divisi et separati sunt.
22 Sicque Filius Dei a multis et admirandis signis in toto terrarum orbe manifestatus est ex Patre secundum divinitatem ante tempora ineffabiliter genitus fuisse, et post in tempore secundum humanitatem mirabiliter incarnatus esse ex Virgine, ita quod corda omnium haec audientium horrore et tremore nimio sint concussa, et quod vana ac fallacia opera quae secundum voluptates suas fecerunt, ad nihilum in eis per contemptum mortis sint redacta bav311.153 v vero verbo Dei testimonium sanctae Trinitati atque vivificae salvationi quae fit per aquam regenerationis ad vitam reddente, ut dilectus Ioannes in verbis exhortationis suae ostendit dicens: Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas, quia tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt.
23 Et tres sunt qui dant testimonium in coelo: Pater, Verbum et Spiritus, et tres unum sunt [I Ioan. V]. Hoc tale est: Spiritus hominis spiritualis est videlicet non procedens de sanguine nec nascens de carne, sed currens de arcano Dei, existens illi invisibilis quod mutabilitati subiectum est. Ideoque est illius testificatio ad Filium Dei cuius gloria mirabilis est in mystico spiramine, quam nullus hominum perfecte intelligere valet, scilicet quomodo salX16.154 r idem Unigenitus Dei de Spiritu sancto receptus sit et in hunc mundum venerit, sicut etiam nullus hominum plene scire poterit: quomodo anima pertranseat corpus et sanguinem hominis, ita quod eis una vita sit.
24 Et sicut spiritus hominis in certissima causa scientiae quae ei a Deo data est, pertransiens in ea omnia quae sibi a Deo concessa sunt, quoniam non est falsa et deceptoria vita sed vera et fida: ita est Christus perfecta veritas in qua vita surrexit, et lumen salvationis refulsit, de qua mors cecidit quia ipsa fallax est.
25 Et tria sanctam Trinitatem significantia testimonium dant in terra: ita quod ostendunt et tribuunt in praesenti saeculo remedium vivificae salvationis per quod veniendum est ad coelestia sine termino permansura, quae nondum immortalitatis habentur in re, sed in spe exspectantur. Nam spiritus hominis habet ex me testimonium in se quod non est in plena vita restaurationis salutis, nisi resurgat pro me in aqua regenerationis, quia defecit in illo lumine quod lucet in me: expulso de felicitate per corruptam conceptionem criminis quod crescit in sanguine.
26 Et aqua habet testimonium illud, quae omnia sordida purget in se, et quod ipsa mortifera perditio mortis per purissimam purgationem pereat in ea, hic spiritui ante sanguinem adiuncta, quia ut spiritus spiritualis est; sic et aqua spiritualem affert sanctificationem, et media inter spiritum et sanguinem posita, quoniam et animam et corpus per spiritualem generationem confortans transmittit ad vitam.
27 Sanguis quoque hoc testimonium habet, quod venenosa itinera sua retorqueat ad domum sanctificationis per aquam salvationis, quae est medicinalis vis in Filio meo bav311.154 r incipiens, et in ipso ad vitam permanens, quia sanguis in se continet valde culpabilia crimina, magnamque inquietudinem iniustitiae per errantia scilicet itinera currens in tortuosa dulcedine quae ardenti libidini servit et quae innocentiam per horrida vitia suffocat, crescere incipiens per gestum comedentis de suggestione insidiatoris diaboli.
28 Et haec tria unum quoniam spiritus non est vivens homo sine hlw17.102 r sanguinea materia corporis, nec sanguinea materia corporis vivens homo, sine anima, nec haec duo reviviscunt in gratia novae legis ad vitam nisi per aquam regenerationis, et ita unum sunt in redemptione, nec sunt integra in salvatione quandiu ab hac salutari aqua sunt separata, quia rationalitati deest praecellens honor vitae, in qua redemptus homo semper resonare debet perfectam laudem in conspectu Dei qui ipsi rationalitatem dedit.
29 Nam Deus propria voluntate sua creavit hominem ad honorem illum qui completur in corpore Filii eius in vita aeterna: cum perditus homo, reviviscit in honore vitae salutifera gratia redemptus in Deo. Et spiritus quidem invisibilis corporalibus oculis existens, designat Patrem omni creatura inaestimabilem, et aqua purgationem sordis faciens, sigsalX16.154 vnificat Verbum, id est Filium passione sua abstergentem maculas hominum, atque sanguis circumplectens et calefaciens hominem, figurat Spiritum sanctum suscitantem et incendentem clarissimas virtutes in hominibus. Sic tria haec videlicet spiritus, aqua et sanguis sunt in uno, et unus in tribus, et unum sunt in salvatione, scilicet ut dictum est, atque Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate demonstrant. Quomodo? Sancta et coelestis Trinitas dat coeleste testimonium: ita quod non est ab alio sumptum, sed certa fide in ipsa manifestatum. Quomodo? Pater testificatur quod unicum fructuosum Verbum suum, quod ante saecula genuit, per quod omnia creata sunt, ipsum postea in praedestinato tempore in Virgine gloriosissime floruit.
30 Verbum autem testificatur quod exivit a Patre, inclinans se ad humanam naturam incarnatus videlicet in pudore virginitatis, quia exivit a Patre spirituali egressione, et iterum rediit ad Patrem in carnis fructuositate, hic in medio positum, quoniam a Patre est ante tempora invisibiliter genitum, et de Spiritu sancto in Virginis utero in tempore corporaliter conceptum.
31 Sanctus vero Spiritus testificatur quod accendit integritatem Virginis, ita quod Verbum Dei conciperet: et quod doctrinam eiusdem Verbi in bav311.154 v igneis linguis firmavit, cum apostolos ita perfudit ut per totum mundum veram Trinitatem vociferarentur. Quomodo? Ipsi clamabant quod Deus Pater perfecit illud quod creavit hominem ad supernam felicitatem, qua spoliatus erat homo, quia ipse de limo terrae factus in erectione sursum, sed voluntate sua declinans se ad terram deorsum: nunc in gratia per incarnatum Dei Filium erectus denuo sursum, et per Spiritum sanctum illuminatus et confirmatus ne periret in perditione, sed ut salvaretur in redemptione restitutus est aeternae claritati.
32 Sic Pater, Filius et Spiritus sanctus testantur quod omnino non distinguuntur in potestate, quamvis in personis distinguantur, quia simul operantur in unitate simplicis et incommutabilis substantiae. Quomodo? Quoniam Pater est creans scilicet omnia per Verbum, id est per Filium suum in Spiritu sancto; Filius per quem omnia perficiuntur, in Patre et Spiritu sancto; Spiritus sanctus per quem virent omnia, in Patre et Filio.
33 Et hae tres personae sunt ita in unitate inseparabilis substantiae, quod non confunduntur vicissim in se. Quomodo? Ideo quoniam qui genuit Pater est, et qui natus est Filius est, et qui a Patre et Filio ardentissima viriditate procedit, et in specie innocentis alitis super aquas apparens eas sanctificavit, et apostolos igneo ardore perfudit, Spiritus sanctus est.
34 Pater enim ante tempora saeculorum habuit Filium, Filiusque erat apud Patrem, Spiritu sancto aeternaliter Patri Filioque in unitate divinitatis coaeterno. Unde considerandum est quia si ex his tribus personis duae vel una deesset, non esset Deus in plenitudine sua. Quomodo? Quia ipsae sunt una unitas divinitatis, quoniam si aliqua earum deesset, Deus non esset. Nam quamvis eaedem personae ita distinctae sint, tamen sunt una et integra atque incommutabilis substantia inaestimabilis pulchritudinis, permanens in indisalX16.155 rvisa unitate. Quomodo? Potestas, voluntas, ardor: hi tres apices in uno culmine operationis sunt. Quomodo? In potestate voluntas, in voluntate ardor et inseparabiles sunt, sicut et halitus hominis in sua emissione. Quomodo? Circuiens ventus cum humiditate et cahlw17.102 vlore est indivisibili emissione in hominis spiratione, sicut et oculus tuus in sua integritate. Quomodo?
35 Circulus oculi tui habet duo perlucida in se unum tamen habitaculum existens, omniaque regens quae sibi constituta sunt. Audi et intellige, homo. Sic tres personae in una incommutabili essentia divinitatis sunt. In Patre Filius, in utroque Spiritus sanctus, et unum sunt sibique inseparabiliter cooperantur; quoniam nec Pater operatur sine Filio, nec Filius sine Spiritu bav311.155 r sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, nec Pater, nec Filius, sine Spiritu sancto, qui unitas indivisa sunt.
36 Sic est Deus in tribus personis absque initio ante aevum; nondum ante exordium mundi assumptione carnis in Filio peracta, usque ad praeordinatum tempus ubi venit plenitudo temporis illius cum misit Deus Filium suum. Sed et eodem Filio incarnato, idem Deus est in tribus personis, volens ita in eis invocari, cum idem virgineus flos floruit in integritate virginitatis, nec ineffabili Trinitati ob hoc persona addita est; sed tantum ipse Filius Dei induit carnem inviolabiliter assumptam. Unde et hae tres personae sunt unus Deus in divinitate. Et qui sic non credit, ille abscindetur de regno Dei, quia scindit integritatem divinitatis et se ipsum in fide, ut scriptum est: In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput [II Reg. I]. Hoc tale est: In illa die cum catholica fides orta est in manifestatione sanctae Trinitatis, pullulabant homines in multo schismate venientes ab exercitu mortiferae cohortis, perverse illud scrutantes quod non est possibile homini scire.
37 Unde incarnati per multas suasiones diabolicae artis, fingunt se ascendere super illam altitudinem, ita quod volunt scire plus quam eis sciendum sit de incomprehensibili divinitate. Et ideo a veste salutis et iustitiae scinduntur quia Deo contrarii sunt, atque foedantur pro diversitatem sparsionis; in capite fidei fidem integram non habentes, sed unicum honorem deitatis in multas sectas spargentes, atque superiorem honorem suum in irrisione schismatis minuentes.
38 Qui omnes a Deo diiudicabuntur, ut in sequentibus ita continetur: Dixit David ad iuvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalachitae ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? Vocavitque David unum de pueris suis et ait: Accedens irrue in eum.
39 Qui percussit illum et mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus sit super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego inferfeci christum Domini [ibid.]. Hoc tale est: Ille victoriosus qui incomprehensibilis est omni creaturae, salX16.155 v dicit ad puerilem ignorantiam, quae est in homine, ad illam scilicet pueritiam quae sibi ipsi facit exaltationem, hoc volens scire quod sciendum non est, in qua stultitia invadit Deum quasi per temeritatem annuntians ei: scio te bene, Domine. bav311.155 v Ita quod ipse respondet illi, sic. Unde es tu qui habens initium vis scire totum quod caret initio?
40 Et stultitia quae orta est in homine initium habens, respondet quasi in scientia sua dicens: Ego sum filius hominis qui peregrinus est, huc veniens ab hac maledicta terra, quia primus homo lapsus in gustu pomi, fecit iter in hoc exsilium de patria, cuius et ego progenies sum. Tunc dicit Deus ad eum: Quia homo es a maledicta terra et pulsus de patria ut exsul, quare non timuisti tanta praesumptione scrutari, quod tibi sciendum non est, suffocans opus tuum, ita quod nullo modo utile est in lumine spei, et tangens in eo malum homicidii; quia quicunque temere scrutatur quid Deus fecerit ante creaturam mundi, vel quid Deus facturus sit post novissimum diem: hic anathematizatus sit a portione beatae communionis, quoniam hoc ei sciendum non est, qui habet mortale initium, peccatis gravatum; sed miser erit a felici salute bonae scientiae, quia in pertinacia perscrutatus est quod scrutari non dehlw17.103 rbuit.
41 Idcirco tu qui haec praesumptuose et crudeliter per occisionem facis, beatam intelligentiam regalis prophetiae in te interficis, quia anima tua deberet providere sibi puram scientiam, fideliter scilicet in illa simplicitate quae conveniens, et credere in Deum. Tunc praecipit Deus zelo purissimae iustitiae suae quae non habet ullam maculam iniquitatis, vocans eum per rectissimam unitatem iudicii iudiciorum suorum, sic dicens: Festina et opprime illum de bona scientia sua quam habuit ne quiescat in ulla felicitate sui sensus; quoniam nullam fecit mihi requiem in corde meo.
42 Et sic plaga zeli Domini percutit illum: ita quod nulla scintillula ullius oculi ipsi permanebit ad videndum, id est cognoscendum Deum. Unde et moritur iustitiae vitalis consolationis, se ipsum non valens regere. Tunc dicit ad eum Deus: Sanguinolentum nefas tuum, quo te elevas ad illa excelsa quae non potes intueri, sit super animum tuum; quem iniuste erigis contra me, illud malum conculcet te in depressum locum de quo te levare non possis, in rectam mensuram propositionis fidei; qui recta vestigia ire noluisti, sed in sensu tuo magnum schisma quaesivisti.
43 Nam os tuum sit relictum a verbis sapientiae; quoniam locutum est contra salutem tuam, cum fallaciter scrutatus es secretam et incomprehensibilem divinitatem, praesumens scire quae non sunt scienda, temere dicens in te ipso bav311.156 r quid Deus sit bene scio, per temeritatem istam occidens interiorem salutem tuam, cum caute in Deum credere noluisti, sed te superbe contra eum erexisti.
44 Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardenti amore speculi mei, ad verba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat.



Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SEXTA <<<     >>> VISIO OCTAVA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik