monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2
Hrabanus Maurus, Martyrologium, IANUARIUS. <<<     >>> MARTIUS.

csg458.35  csg457.22  FEBRUARIUS. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 KAL. FEBRUARII. In Graecia Polycarpi [Forte Ignatii] episcopi, et in Ravenna sancti Severi episcopi: in Hibernia quoque nativitas Brigidae virginis, quae nativitas magnorum meritorum et sanctitatis esse praedicatur.
2 IV NON. Purificatio sanctae Mariae, quando cum infante Iesu repraesentata est in templo csg458.36 ubi ipsum Dominum Iesum senex Simeon in ulnas suas accepit, et benedixit. Eodem die natale sancti Aproniani Commentariensis, qui a Sisinnio diacono Marcelli papae baptizatus, ab Laodicio praefecto capite truncatus est, temporibus Maximiani Augusti. Romae Forosimfronii [Foro Sempronii], via Flaminia, milliario ab urbe centesimo septuagesimo quarto, Laurentii et Hippolyti, et nativitas sancti Fortunati. Aurelianis depositio Sicariae Deo sacratae virginis.
3 III NON. Lugduno depositio beati Lupicini episcopi. In Sebastia civitate Cappadociae passio sancti martyris Christi Blasii episcopi, qui sub Agricolao praeside capite truncatus, cum duobus puerulis filiis unius mulieris, de illis septem, quae per praedicationem eius confortatae, sub eodem praeside martyrizaverunt.
4 csg457.23 II NON. In Foro Simfronii nativitas Gemini, Gelasii, Mali [Magni], Aquilini [Aquili], et Donati. Item Donati, Themoii, Gelasii.
5 csg458.37 NONIS FEBRUARII. In Patris civitate ordinatio episcopatus Andreae apostoli, et in Sicilia urbe Cathena [Catana] passio sanctae Agathae virginis, quae sub Quintiano consule tempore Diocletiani martyrizavit; haec post alapas, carcerem, post equuleum et torsiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est. Et in Vienna depositio Aviti episcopi.
6 VIII Id. Romae via Appia in eiusdem coemeterio passio sanctae Sotheris virginis. In Caesarea Cappadociae passio sanctae Dorotheae virginis, et Theophili sub Apricio praefecto, quae cum duabus sororibus, id est, Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant vitae doloribus, commendata est, ut eam averterent a Christo, eas itecsg458.38rum convertit ad Christum, ita ut in cuppam missae per praefectum incensae ad martyrii palmam pervenerint: postea csg457.24 vero Dorothea ducta ad locum poenarum, ubi et passa est, cum a Theophilo quodam scholastico derideretur quod ad paradisum vadens, a sponso suo Christo et poma et rosas florentes sibi mitteret, hoc citius impetravit; quod cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est verum Deum, et martyrizavit sub eodem praefecto capite plexus. In Gallia civitate Aderato [Atrebato], depositio sancti Vedasti, episcopi et confessoris et in Ellone monasterio depositio sancti Amandi, episcopi et confessoris.
7 VII. ID. In Britannis, in civitate Augusta, nativitas Auguli, episcopi et martyris.
8 VI ID. Romae depositio sancti Pauli episcopi et Iulii papae.
9 V ID. Suevo [Soli] apud Cyprum natale Alexancsg458.39dri, Ammonis, item Ammonis et aliorum triginta septem.
10 IV ID. In Campania nativitas sancti Sylviani episcopi et confessoris, et in Bethlehem civitate Iudaeae sub Herode rege passio sanctorum Andreae et Apponii; et Sanctonis civitate depositio sancti Troiani, episcopi et confessoris, et Baldegundis abbatis. Romae, Zotici, Herenei [Irenaei], Iacinthi [Hyacinthi], et csg457.25 Amantii. Eodem die depositio sanctae Scholasticae virginis et sanctimonialis feminae, cuius animam frater eius sanctus Benedictus vidit in columbae specie coelos petere, quod fratribus matutinorum hymnis expletis intimavit, et Deo gratias inde retulit.
11 III ID. Romae Calocerii [Caloceri] et Parthenii.
12 II ID. FEB. In Africa passio Damiani militis, infantum Modesti et Ammonis [Ammonii], Sotici [Zotici], et depositio Simplicii, episcopi et confessoris.
13 IDIBUS FEBRUARII. Lugduno depositio beati Stephani episcopi.
14 XVI KAL. Mart. Romae nativitas sancti Valentini csg458.40 presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus, et sic decollatus est, sub Claudio Caesare. Eodem die nativitas sancti Valentini Interamnensis episcopi, qui tentus a paganis, ac virgis caesus, et post diuturnam caedem custodiae mancipatus cum superari non posset, medio noctis silentio eiectus de carcere, decollatus est, iussu furiosi Placidi praefecti Urbis. Tunc Proculus, Efybus [Ephebus] et Apollonius, discipuli eius, transferentes corpus ad sucsg457.26am ecclesiam Interamnae urbis, noctu sepelierunt: ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus custodiae sunt traditi consulari Leontio, quos ille iussit noctis medio suis tribunalibus praesentari, et cum a fide revocari nec blandimentis nec minis possent, iussit capite caedi, qui non longe sunt a capite sancti Valentini sepulti.
15 csg458.41 XV KAL. In Antiochia nativitas Iosephi diaconi, Zenonis. Interamnae nativitas sanctae Agapae [Agapis] virginis, Saturnini, Castulae [Castuli].
16 XIV KAL. Sancti Onesimi apostoli, et in Cumis nativitas sanctae Iulianae virginis, quae tempore Maximiani imperatoris primo a suo patre Africano caesa et graviter cruciata, dein a praefecto Eulesio [Evilasio], quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit; et rursus evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit, quae csg457.27 passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam translata.
17 XIII KAL. In Babylonia nativitas Polocronii [Polychronii] episcopi eiusdem civitatis, qui praesente Decio persecucsg458.42tore os lapidibus caesus, manibus extensis, oculos ad coelos elevans emisit spiritum. Scriptum in passione sancti Laurentii.
18 XII KAL. In Nicomedia natale Pantaleontis martyris, qui sub Maximiano imperatore martyrium suum implevit. Hic Eustorio [Eustorgio] patre editus, et ab Ermolao [Hermolao] presbytero fide imbutus antequam baptizaretur, puerum a serpente obligatum liberavit, et serpentem oratione interfecit. Post baptismum vero caecum illuminavit, patrem suum Eustorium ad fidem convertit, et multa miracula in nomine Christi perpetravit. Propter quod iussit Maximianus eum in equuleo suspendi, et lampadas ad latera eius suspendi; sed flammae earum subito exstinctae sunt: postea missus est in sartaginem ignis, ut ibidem plumbo liquefacto exureretur, sed per Christi vircsg457.28tucsg458.43tem frigescente ardore in nullo laesus est. Postea in mare missus, sed inde sanus ad littus perductus est. Dehinc feris est traditus, sed a nulla earum contaminatus; ad extremum vero capite caesus est, sed percussores ipsius reliquias corporis eius tulerunt, et honorifice sepelierunt. Presbyter vero Ermolaus [Hermolaus] cum duobus germanis suis, hoc est Erinippo et Ermodito [Hermippo et Hermocrate], decollatus est, et a Christianis sepultus.
19 XI KAL. Nativitas sanctorum in Africa, Publii, Iuliani, Marulii. Item Iuliani, Marcelli, Tuli, Lampasii, Maiuli et Iuliani.
20 X KAL. Romae nativitas Gai episcopi, et in Cypro nativitas Potamiae, Nemersi [Potamii et Nemesii] et Didymi, et alibi Victoris martyrium, et Coronae, et aliorum viginti.
21 IX KAL. In Africa nativitas sanctorum Veroli [Veruli], Servuli, Secundini, Sirici [Syricii], Felicis, Saturnini, Fortunati, et aliorum sedecim, et depositio Eucherii, episcopi et confessoris.
22 csg458.44 VIII KAL. Cathedra S. Petri, quam sedit apud Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli Christiani; et in Nicomedia nativitas Teclae virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub Nerone imperatore pro Christi csg457.29 nomine igni est tradita, sed non exusta: postea bestiis atque serpentibus deputata, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum vero in Seleucia, cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum. Romae via Tiburtina ad S. Laurentium, nativitas sanctae Concordiae, quam De ciana persecutio trucidavit.
23 VII KAL. In Pannoniis nativitas sanctorum Seneroti [Sireni], Antigonii, Rotuli, Libi, et in Asia Polycarpi cum aliis duodecim.
24 VI KAL. In Palaestina Matthiae apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Iuda traditore in apostolatum electus, in Iudaea Evangelium praedicavit.csg458.45
25 V KAL. In Africa nativitas sanctorum Donati, Iusti, Rotuli, Herenei [Herenae], Pisionis, Pamphili. Nativitas Nestoris et Castae.
26 IV KAL. In Alexandria nativitas sanctorum Alexandri, Nestoris, Theonis, Opionis, Iusti, Donativi, Ampliati, Ingenii.
27 III KAL. In Thessalonica nativitas sanctorum Alexandri, Androgoni [Antigoni], Abundantii [Abundii]. In Africa Dionysii, et aliorum viginti quatuor.csg457.30
28 II KAL. In Alexandria sanctorum Celeris [Caerealis], Pupilli [Pupuli], Ligici [Caii], Serapionis.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, IANUARIUS. <<<     >>> MARTIUS.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik