monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 6
Hrabanus Maurus, Martyrologium, MAIUS. <<<     >>> IULIUS.

csg458.90  csg457.69  IUNIUS. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 KAL. IUN. Sancti Nicomedis martyris ecclesiae dedicatio, et in Thessalonica natale Octavi, et in Antiochia, Zosimi.
2 IV NON. Romae Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dura vincula et plurima tormenta decollati sunt sub iudice Sereno; csg458.91 et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens sub Iulio papa baptizatus est in senectute sua nomine Dorotheus. Ipso die in Lugduno sanctae Blandinae cum sexaginta octo martyribus, cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur: quae et secundo pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die, religata ad stipitem csg457.70 atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem: quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio iugulatur. Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna eius cohortatione roboratus csg458.92 ante illam martyrium consummavit. Sub Antonino imperatore, scriptum in Historia Ecclesiastica, lib. V. Eodem die natalis est Erasmi martyris, qui in Libano monte eremum petivit, ibique mansit annis septem, ubi et multa miracula fecit; hic a Diocletiano imperatore comprehensus propter fidem Christi multa passus est: quia illum iussu imperatoris nequissimi carnifices fustibus et plumbatis caedebant; plumbo, et pice, et sulphure cum cera et oleo ferventi perfundebant; postea in carcerem missum csg457.71 pondere ferri gravabant, quod Domini virtute in cinerem versum est, et nihil eum laesit; ipse vero mortuos suscitavit, et multos debiles sanavit. Deinde vero ab angelo Domini admonitus, in Italiam perrexit, ubi et a Maximiano imperatore multa tormenta passus, ad extremum cum palma martyrii csg458.93 ad aeternam vitam migravit. Similiter ipsa feria Iunii mensis festivitas est Bonifacii martyris, qui temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum pro nomine Christi passus est. Hunc vero sua domina, nomine Aglaes, a Romana urbe, licet cum ea adulterium perpetraverat, transmisit in loca ubi Christianorum maxima persecutio fuit, ut alicuius sancti corpus pretio acquisitum sibi afferret: ipse autem obediens dictis dominae suae perrexit illuc, et inter Christianos comprehensus iussu principis primum olla ferventi cum pice perfusus est, sed in nullo laesus, ab spiculatore percussus, a comitibus suis, qui secum pergebant, post martyrii csg457.72 palmam ad dominam suam reductus est, quae ipsum accipiens Romae via Latina sepelivit, ibique ecclesiam csg458.94 construens, Domino instanter servivit.
3 III NON. In Africa natale Quirini, et in Tuscia Laurentii, et aliorum quadraginta. Aurelianis civitate depositio sancti Leofardi [Liphardi] presbyteri.
4 II NON. In Ninive natalis Dinoci, Attali, Camari, Fyrinae, Iuliae et Saraciae, Cyprini.
5 NON. IUN. Bonifacii archiepiscopi, cuius in Fresonis [Frisia] martyrii passio peracta est, et Eobani coepiscopi eius cum servis Dei Wintrunge, et Walthere, Scirbalde, et Bosan, Hamunde, et Aethelhere, Wancare, et Gundacare, Willehere, et Hadavolfe.
6 VIII ID. In Africa sancti Amantii, Lucii. In Alexandria, Andreae, Donati et Peregrini. Depositio beati Claudii episcopi.
7 VII ID. In Gallia Suessionis civitate depositio sancti Medardi episcopi et confessoris, cuius vita plena csg458.95 virtutibus conscripta est. Nam largus fuit in eleemosynis, virtutibus clacsg457.73rus: prophetiae spiritum habuit, ter quinis annis Veromandensium urbis episcopatum tenuit; ad extremum ad coelestia migrans, Suessionensium ad urbem corpus eius translatum est, ibique sepulcrum multis virtutum titulis claruit. Eodem die festivitas sancti Naboris confessoris.
8 {VI ID.}
9 V ID. Romae, Primi et Feliciani martyrum, qui sub Diocletiano et Maximiniano impp. pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum eos tradiderunt; qui cum videret eos nullo modo posse a Christi confessione averti, separavit eos ab invicem, et primitus Felicianum octoginta annos habentem iussit plumbatis caedi: postea vero csg458.96 misit eum in carcerem, et neque cibum neque aquam ei sinebat praebere. Deinde Primum similiter iussit fustibus caedi. Dein vero in amphitheatro sanctos martyres leonibus tradi praecepit, sed nullo modo ab eis laesi sunt, quod videntes turbae crediderunt in Christum plus quam mille quingenti. Novissime vero sancti martyres a praedicto comite decollati sunt, et a cultoribus Christi csg457.74 in apto loco sepulti. Eodem die nativitas Getulii martyris, qui sub Adriano imperatore passus est. Nam cum esset Christianissimus, et multas eleemosynas et bona opera fecisset, traditus est ab imperatore Cereali vicario suo ad puniendum. Sed sanctus Getulius sana praedicatione convertit eum ad fidem Christi. Sicut et fecit Amantium tribunum, fratrem ipsius. Sanctus vero Sixtus papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide. Postea vero cum csg458.97 audisset hoc factum, imperator praedictus tradidit sanctum Getulium Licinio praefecto suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare idolis, mitteret in caminum ignis ardentem, quod cum factum esset, nullo modo ab igne laesi sunt.
10 IV ID. In Africa Aresi [Aresii], Rogati, et aliorum duodecim. In Hispaniis, Chrispoli [Crispuli], Restituti. In Nicomedia natale sancti Zachariae. In Antisiodoro depositio Censuri [Censurii] episcopi.
11 III ID. Romae [Distinguitur hic Cletus ab Anachelo; sic etiam Baronius; tamen si veteribus credas, unus idemque fuit pontifex. Irenaeus, qui certius neotericis vetera illa noverat, Anacletum recenset, Cletum omittens. Quinimo Caius ipse Romanus presbyter tredecim successores a Petro ad Victorem recensens, vel Cletum vel Anacletum debuit omittere. De Anacleto nulla mentio in Canone missae. Sive distinguatur a Cleto, sive unum eumdemque facias cum illo, neuter attigit persecutionem Domitiani. BASN.] Anacleti papae, qui primus beati Petri memoriam construxit et composuit, cum presbyter esset factus a beato Petro, et sepultus est csg457.75 iuxta corpus beati Petri apostoli et Barnabae apostoli.
12 II ID. Romae via Aurelia, milliario quinto, passio martyris Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii, quorum Naborem et Nazarium simul cum Gorgone [Gorgonio] martyre transtulit a Roma csg458.98 in Galliam, Hruocgangus Metensis episcopus, permittente Paulo papa Romano, anno Dominicae incarnationis 765, et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonem [Gorgonium] in monasterio quod dicitur Gorzia, sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur Novacella. Sanctum quoque Nazarium in monasterio quod dicitur Lauresham, ubi signa et miracula in sanitate infirmorum et debilium saepius fiunt.
13 ID. In Africa, Luciani et Fortunati. Eadem die nativitas sanctae Feliculae virginis, et a Flacco comite, qui voluit beatam petronellam uxorem ducere, post obitum sanctae Petronellam, voluit eam accipere uxorem, sed ipsa hoc renuente, tradidit csg457.76 eam vicario suo in custodiam tenebrosam, ubi sine cibo et potu per septem dies mansit: postea vero csg458.99 levavit eam in equuleum, et ibi torquere iussit, donec emitteret spiritum, et sic praecipitavit eam in cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit, et sepelivit eam septimo milliario ab urbe Roma. Quod audiens praedictus comes, iussit comprehendere ipsum Nicomedem presbyterum, et duci ad sacrificandum; quod cum facere nollet, iussit eum plumbatis caedi, donec emitteret spiritum. Corpus vero eius in Tiberim praecipitatum est, clericus vero eiusdem presbyteri, nomine et opere Iustus, collegit corpus eius, et sepelivit eum iuxta muros, via Nomentana.
14 XVIII KAL. Iulii. Elisei prophetae, et Suessionis civitate passio sanctorum Valerii et Rufini martyrum.
15 XVII KAL. Nativitas sancti Viti martyris, csg458.100 qui sub Diocletiano et (F. redundat) Antonino imperatoribus multas virtutes operatus est. Fuit enim pater eius Hylas nomine, sacrilegus et impius, qui iussu principum voluit eum avertere a cultura verae csg457.77 divinitatis, sed puer sanctus permansit in confessione verae fidei, erat enim annorum duodecim. Nam multa tormenta pro Christo passus est cum Modesto paedagogo suo, et Crescentia papatissa sua. Nam misit eos persecutor in carcerem, et in clibanum ardentem cum plumbo, resina et pice, sed non nocuit eos ignis, nec leones in ullo eos nocere potuerunt. Novissime vero iuxta fluvium qui dicitur Siler quiescentes sub arbore animas suas Domino reddiderunt.
16 XVI KAL. Ferreoli presbyteri et Ferrutionis diaconi in civitate Visoncensi [Vesontionensi], qui csg458.101 sub Claudio iudice ad trocleas extenti et flagellati, deinde in carcerem seclusi, et mane amputatis linguis praedicabant verbum Dei: post haec subulae triginta utrique infixae in manibus et pedibus et pectore: ad ultimum gladio feriuntur. Et in civitate Moguntiaco passio sanctorum Aurei episcopi, et Iustinae sororis eius, qui ab Hunnis vastantibus praedictam civitatem in ecclesia occisi sunt.
17 XV KAL. In Aurelianis civitate sancti Avicsg457.78ti presbyteri, cuius vita miraculis coruscabat. Nam ideo scriptum est quod in nativitate eius lumen de coelo emissum esset, ut sanctum eum demonstraret. Hic, monachus factus, solitudinem expetivit; ibi miraculis factis populis verus Dei famulus innotuit, postea vero monasterium ibi construxit: iste quoque quemdam csg458.102 monachum defunctum in ecclesia, caeteris fratribus somno gravatis, oratione fusa ad Dominum a morte suscitavit. Interea quidam ex Turiensi castro, pro eius plebiculae salute, eorumque legatione fungens ad sanctum Avitum devotus accessit, obsecrans eum ut corpus suum ob tutelam loci ipsius castri illic concederet tumulandum: cui dignam fabricam modis omnibus nomini suo promisit construendam. At ille indignum esse fatetur hominem peccatorem, ac multis criminibus involutum, sub templorum tegmine recondendum, quin potius campis patentibus ad futuram examinationem ossa humiliata tellure csg457.79 sub fossa deceat reponenda; dixitque illi: 'Tamen ut cordis vestri quod optat voluntas obtineat, templum in Dei nomine, csg458.103 si persistitis, non dissimulabo fabricandum. Nam corpus meum iuxta Aurelianensem urbem a Domino decretum est collocandum.' Hic autem sanctus Dei dum temporalem vitam finivit, licet populi inter se confligerent de corporis eius sepultura, Aurelianenses tamen victores id secum rapuerunt; super cuius tumulum Hiltiberus rex Francorum ecclesiam aedificavit, et sepulcrum ipsius pretiosis metallis adornavit.
18 XIV KAL. Romae, Marci et Marcelliani martyrum, qui, temporibus Diocletiani et Maximiani, per Sebastianum militem Christi a blandimento vano mulierum revocati, ac sano dogmate confortati, pro nomine Christi passi sunt. Eodem die in Antiochia celebratur passio Marinae virginis, quae per Olybrium praefectum csg458.104 multa tormenta passa est pro nomine Christi, csg457.80 vincula, carceres, flagella, equuleum: quam et diabolus in draconis specie similiter et in Aethiopis tentavit et subvertere voluit, sed per signum sanctae crucis effugatus et superatus est. Novissime vero per praedictum praefectum decollata, cum sacro martyrio vitam finivit.
19 XIII KAL. Sanctorum Gervasii et Protasii in Mediolano, quorum sepulcra Ambrosius, Domino revelante, reperit, ac ita incorrupta eorum corpora ac si eodem die fuissent interempti: quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit; passi sunt autem sancti martyres Gervasius, et Protasius sub Astachio [Astasio] comite, qui Gervasium iussit tandiu plumbatis csg458.105 tundi, quousque spiritum exhalaret, et Protasium capite caedi; quorum pater Vitalis fuit, et mater Valeria. Paulinus, consularis vir, iussit sanctum Vitalem in equuleo suspendi et in puteum proiici, et sic Deus Vitalem martyrem consecravit. Valeria autem tenta est a paganis, et tandiu ab illis caesa est, ita ut in triduo migraret ad Christum. csg457.81 Romae nativitas Ursicini martyris.
20 XII KAL. Translatio sancti Zenonis martyris.
21 XI KAL. In Moguntia natalis Albani martyris, qui sub Theodosio imperatore de insula Namsia pergens cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit, indeque exiens, auxiliante Domino, pervenit ad Gallias, et in servitio Dei manens ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus. Postquam csg458.106 autem in Augusta civitate beatus Ursus martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiacum pervenit, dumque ibi praedicaret verbum Dei, Albanus, discipulus eius, martyrium explevit, et sepultus est ibi iuxta civitatem.
22 X KAL. Iacobi Alphaei apostoli, et in Britannia sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate, post verbera et tormenta acerba, capite plexus est: sed illo in terram cadente, oculi eius qui eum percussit, pariter ceciderunt: passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire noluerit iussus, divino utique percsg457.82territus miraculo, quia viderat beatum martyrem sibi, dum ad coronam martyrii properaret, alveum omnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. csg458.107 In civitate vero Nola natalis Paulini episcopi et confessoris, de quo Gregorius in libro Dialogorum narrat.
23 IX KAL. Sanctae Edildrydae [Edildrudis] virginis et reginae in Britannia, cuius corpus, cum sedecim annis esset sepultum, incorruptum est inventum. Vigilia sancti Ioannis Baptistae.
24 VIII. KAL. Nativitas praecursoris Domini, et in Epheso dormitatio sancti Ioannis apostoli et evangelistae. Romae, Fusci, Luceae cum aliis viginti duo. In civitate Augustoduno depositio sancti Simplicii.
25 VII. KAL. Thessalonicae, Bigati, Cantani. Romae, Luciae virginis et Aceiae regis.
26 VI KAL. Ioannis et Pauli Romae, quorum primus praepositus, secundus fuit primicerius, Constantinae virginis filiae Constantini, qui postea sub Iuliano marcsg458.108tyrium capitis abscissione meruerunt, per Terentianum campiductorem, qui deinde Christianus factus est.
27 csg457.83 V KAL. Inventio corporum sanctorum Fusciani et Victorici, atque Gentiani martyrum, quae revelata sunt Lupicino Ambianensium presbytero, qui cum sancto Honoratio, eiusdem civitatis episcopo, ipsas reliquias collegit et in loco apto posuit: quas licet Hilder [Hildericus], rex Francorum ad se transferre vellet, tamen quia non potuit, propterea in eodem loco aedificata basilica, ipsa honorifice sepelivit. Eodem die in Ephesio [Epheso] civitate festivitas celebratur septem fratrum dormientium, hoc est, Maximiani et Malchi, Martiani [Martiniani], Dionysii, Ioannis, Serapionis, Constantini, qui Decianam persecutionem fugientes post multa tormenta fugerunt in speluncam grandem csg458.109 in monte Celeo, et ibi in oratione assidua manserunt; quod audiens Decius imperator, iussit obstrui os speluncae, ut ibi interirent. Mortuus est Decius imperator et omnis generatio illa, et regnaverunt alii imperatores. Post trecentos ergo septuaginta et duos annos, hoc est, tricesimo octavo anno imperii Theodosii, filii Arcadii imperatoris, csg457.84 quando pullulavit haeresis, volens evacuare spem fidei et resurrectionis mortuorum, ipsi septem fratres, qui in praedicta spelunca usque ad illud tempus quiescebant, suscitati sunt de somno longissimo, et cum in praesentiam hominum illius aevi adducti sunt, apprehensi a quibusdam eo quod pecuniam antiquissimam in mercatum adduxerunt ad comparandum victum sibi, quasi possessores multorum thesaurorum, csg458.110 cogebantur reddere quod suspicabantur tenere. Sed veritate agnita, adveniente Marino episcopo Ephesiorum, liberati sunt de manibus violentorum, et Theodosio imperatori praesentati, ob testimonium resurrectionis futurae, iterum redibant in locum pristinum, ubi requiescent usque ad diem universalis iudicii.
28 IV KAL. Leonis papae, qui post Petrum apostolum quadragesimus septimus in urbe Romana sedit annos viginti unum mensem unum dies tredecim. Hic tempore pontificatus sui multa dogmata utilia fecit, et errores noxios ab Ecclesia Dei expulit.csg457.85
29 III KAL. Romae passio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, qui, sub Nerone imperatore Simonem Magum vincentes, uno eodemque die pro nomine Christi passi sunt. csg458.111 Hoc est iussu praedicti imperatoris nequissimi, Petrus cruci affixus est, et Paulus capite plexus.
30 II KAL. In Agrippina, Asclepii, Pamphili; et Lemodicas [Lemovicis] depositio sancti Martialis episcopi et confessoris.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, MAIUS. <<<     >>> IULIUS.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik