monumenta.ch > 7
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, , VI. {0} <<<     >>> VIII. {0}

Caput VII. [Fraudem adulatorum initio vitandam, etquod muneribus, aut obsequiorum difficultate, validissime procedit.] HIDE APPARATUS

1 Ecce vir sapientissimus in filio erudiens universos, assentatorum gratiam omnibus suspectam reddit, omnesque deterret, et hoc quidem in initio, eo forte quod recte gradientem primus adulatorum congressus impugnat. Haec fortasse meretrix est, cuius indicit fugam. Favus, inquit, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
2 Novissima autem eius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant, per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius et investigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius [Cant. IV]. Haec etsi ad sectam haereticorum censeantur praecipue referenda, ab adulationis fraude non aliena sunt.
3 Si ergo ad fores domus eius non licet accedere, nunquid admittenda est in praecordia pectoris? Caeterum cum multiplex sit vitium adulandi, aliis vultu, aliis verbo, aliis opere vel munere assentantibus, efficacissima est adulationis fraus, cum simulationem confirment munera, aut ei difficilius obsequium contestatur.
4 Si aliter credis . . . . . . quam te tua tempora fallunt, Qui stipe mel sumpta dulcius esse putas. (Ovid., Fast. I, 189.) Probatio siquidem verae dilectionis est sub huius tempestatis corruptione, frequentatio muneris. Ars artium est, si placere vis, frequenter dato. . . . Si calidum scis ponere sumen, Scis comitem horridulum trita donare lacerna, (Pers., I, 53.) alter Mercurius eris ei, et si vis amplius, es Apollo: Phoeboque pulchrior, et sorore Phoebi.
5 Nec est quod de suffragio ipsius desperes, quem muneribus pascis. Alimenta siquidem umbratilis gratiae, et nominis prostituti munuscula sunt, et nisi fuerint frequentata, amicitiae nomen interimunt. Frustra, de muneris quantitate praesumitur, nisi animam cupiditatis igne succensam, crebrae visitationis refrigerio temperes, et avaritiae iugem esuriem frequenti beneficiorum interpolatione demulceas. Aquilarum dicitur esse natura, ut cum stomachum pleniori refectione ingurgitaverint, in quintum decimum diem, vel, ut aliis placet, in quadragesimum suspendant esuriem, oblatorumque ciborum copiam aspernentur, una saturitate contentae. Sane longe alia conditio divitum, imo eorum qui venalem prostituunt gratiam.
6 Magis enim aliquatenus accedunt ad homines, qui necesse habent, quia crebro esuriunt, crebro refici. Vix possunt collectam esuriem in diem quadragesimum protelare. quin indignentur amicis, si non avaritiae hiatum oppleverint. Solebant antiquitus Gratiarum simulacra effigiari nuda, eo quod soliditas amicitiae, et veritas fidei, sine qua nec gratiae quidem nomen subsistit, nullo simulationis fuco valeat obumbrari.
7 Sed iam cum ad homines ventum sit, qui non amicos, sed se ipsos in singulis amant, multiplicitatis fucus ut placeat necessarius est. Apud istos enim gratia, quia gratis non est, iam non gratia, sed lucri inescatorium est. Facies siquidem meretricis facta est ei, nec quodcunque vitium erubescit, dum lucri tendit ad quaestum.
8 Vetus querela est sapientis, indignum amicitiae lugentis occasum: Illud amicitiae quondam venerabile nomen Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet. (Ovid., Pont. II, III, 19.) Quod ex eo constat, quod si cesset utilitas, rarus aut nullus est, qui propter se virtutem amicitiae colat.
9 In tot circulis saeculorum, in tanto aetatum lapsu, in tanta multitudine et differentia personarum, vix, ut ait Laelius, tria inveniuntur, aut quatuor paria in amore. Hoc ipsum arbiter noster ingemiscit, etsi alterius videatur induisse personam. Ait enim: Nomen amicitiae si, quatenus expedit, haeret, Calculus in tabula mobile ducit opus.
10 Cum fortuna manet, vultum servatis amici, Cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Grex agit in scena mimum, pater ille vocatur, Filius hic, nomen divitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, Vera redit facies, dissimulata perit. (PETR., sat. 76.)