monumenta.ch > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, , VIII. {0} <<<     >>> X. {0}

Caput IX. SHOW APPARATUS

1 Mundus igitur suos habet Elysios, solemque suum et sua sidera novit. Virtus siquidem solaris quidam radius est, a fonte claritatis omnibus datus in usum, et qui omnia quae attingit, claritate sui faciat eximia. Inde est, quod etiam illi, quos huius radii venustas, quasi repercussa specie sui videtur afflasse, statim in subiectorum conspectu clarescunt, fiuntque quodammodo virtutis titulo gloriosi.
2 Absit enim, ut quisquam vere sit gloriosus, nisi qui in Domino gloriatur. Non enim qui se ipsum, aut quem homo commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Quod utique vera et sola virtus meretur, non quantacunque virtutis imago. Hoc autem esse arbitror, quidquid in moribus egregium de naturae beneficio, et exercitio mentis citra gratiam, philosophi sibi repromittunt, eoque ipso evanuerunt in cogitationibus suis, de libero confisi arbitrio, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, stultique apparuerunt. Unde ethicus: . . . . Satis orare Iovem qui donat et aufert, Det vitam, det opes, animum mihi ego ipse parabo.
3 Alius quoque. Nullum numen habes si sit prudentia; sed nos Te facimus, fortuna, deam, coeloque locamus. Cato quoque, licet verum non agnovisset Deum, gentiumque superstitionibus aberraret, in Lybia tamen Iovis, quem colebat, contempsit oracula, se ad ea quae sibi gerenda erant, sufficere arbitratus. Et quidem etiam ipsa imago virtutis, suam quamdam habet venustatis decorisque claritatem, ut quidquid in ea cernitur, eius merito venustum credatur et decorum.
4 Non tamen usquequaque decorum est, quod in tenebris ignorantiae obscuratur: nec potest quisquam clarescere, nisi in fide illius, qui lux vera est, et illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum. Ex quo patet, quod nisi in veri Dei notitia et cultu, vera virtus esse non possit.
5 Quod et visio Ezechielis non tacuit, qui eorum, quae praecedebant et sequebantur Christum, eamdem confessionem esse asseruit: sanctorum quippe Veteris et Novi Testamenti in eo distinguitur fides, quod isti iam sibi gaudent impleta, quae illi exspectabant et desiderabant implenda. Sit ergo venerabilis imago virtutis, dum sine fide et dilectione substantia virtutis esse non possit.
6 Et utinam inveniatur in nobis, qui vel virtutis imaginem teneat! Quis enim virtutem amplectitur ipsam? Quis etiam umbras virtutum induit, quibus videmus floruisse gentiles, licet eis subtracto Christo, verae beatitudinis non apprehenderint fructum? Quis Themistoclis diligentiam, Frontonis gravitatem, continentiam Socratis, Fabricii fidem, innocentiam Numae, pudicitiam Scipionis, longanimitatem Ulyxis, Catonis parcitatem, Titi pietatem imitatur? Quis non cum admiratione veneratur? Probitas siquidem laudatur, et alget.
7 (IUVEN., I, 74.) Porro praedicti, et consimiles magni quidem et laudabiles viri, quasi quaedam saeculorum suorum sidera splenduerunt, illustrantes tempora sua, praeambuli coaetaneorum suorum in id iustitiae et veritatis, quod dispositione divina illuxerat eis. Sic quoque in successionibus populi fidelis, nunquam humano generi ad noctis suae tenebras, caecitatisque molestias depellendas, sua sidera defuerunt, viri quidem virtutis titulo nobiles, magnorumque operum fulgentes insignibus, quorum exemplis ad cultum iustitiae semper alii provehantur.
8 Nonne Abel innocentiam docuit, Enoch munditiam actionis? Quid de longanimitate spei et operis non habuit Noe? Quid de obedientia fideliter implenda defuit Abrahae? Isaac coniugii castimoniam instruit, et Iacob laboris tolerantiam ostendit. Ioseph parricidas fratres boni retributione remunerat, eoque docet a bonis bona pro malis tribuenda.
9 In multis millibus increduli, indurati, et Deum semper exacerbantis populi, Moysi mansuetudo ostenditur, et imminentibus adversis, confidentis Iosuae magnimitas declaratur. Iob patientiae indicit exemplum. Et praeambulus gratiae Baptista Salvatoris dum poenitentiam praedicat et vitiis indicit fugam, confessionem eruit veritatis, et ad increpationem iniuriae, et condemnationem iniquitatis, omnium fidelium linguas exacuit.
10 Quid utriusque Testamenti referam Patres, quorum exempla sunt disciplina morum, et rectissima instituta vivendi? Hi quidem sunt in septem millibus virorum, quos sibi Dominus reservavit, ut non curvarent genua sua ante Baal, aut cuicunque vanitati prostituant animas pretiosas. Hi sunt qui inter insensatos habentur insani, quia alienae insaniae nolunt esse participes.
11 Et finem sine honore habituri creduntur, quia dignitatem naturae mundani histrionis habitu polluere dedignantur. Hi sunt forte qui de alto virtutum culmine theatrum mundi despiciunt, ludumque fortunae contemnentes, nullis illecebris impelluntur ad vanitates, et insanias falsas. Hi iam in suis gaudent Elysiis, ad utilitatem suam vident plurima, et ad eam omnia visa retorquent.
12 Cum enim fidelis anima de terra exaltatur, tunc demum omnia trahit ad se ipsam. Speculantur isti comoediam mundanam cum eo qui desuper astat, ut homines actusque eorum, et voluntates indesinenter prospiciat. Cum enim omnes exerceant histrionem, aliquem necesse est esse spectatorem. Nec queratur aliquis, motus suos ab aliquo non videri, cum in conspectu Dei agat, angelorumque eius, paucorumque sapientium, qui et ipsi ludorum istorum circensium spectatores sunt. Erubescat potius, si quis in tanta luce indecenter moveatur, et se totum exercitatione mimica devenustet.



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, , VIII. {0} <<<     >>> X. {0}
monumenta.ch > 9