monumenta.ch > 10
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, , IX. {0} <<<     >>> XI. {0}

Caput X. [Quod sibi personae coaptantur, et depretianturdissociatae: et de Cleopatra, Augusto et Scipione: et quod Romani vanitati dediti sunt; et quis sit adulatoriae finis.] HIDE APPARATUS

1 Caeterum in hoc fortunae ludibrio, personae sibi invicem coaptantur, et si altrinsecus divertant, totius actus facies immutatur, ut si Glycerium tollas, aut Pamphilum. Sublato enim alterutro, nomen alterius perit, et si cum amantibus suspiciosum tollas senem, nullus est, aut inutilis omnino Davus. Hinc est illud: . . . . . . . . . . Fortis in armis Caesareis Labienus erat, nunc, transfuga vilis, Cunt duce privato, terras atque aequora lustrat.
2 (LUCAN., V, 345.) Si enim personas, quae sibi assueverunt, sibique faciunt, decretum fortunae dissociet, fit plerumque, ut utraque ad omnia agenda sua videatur inepta, et quasi exclusa ratione officii depretiatur. Fracta sunt lenocinia Cleopatrae, ex quo nec Iulium invenit, nec Antonium. Equidem orbis victorem Caesarem donis flexit, et invicti viri insuperabilem animum meretricius decor et prostituta facies superavit. Unde lenocinii eius sollicitudinem poeta exprimens, adiicit: Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat.
3 Cum vero Iulius rebus humanis exemptus esset, quae Romani imperatoris coniugio fuerat gloriata, principis Romanorum ausa est affectare servitutem. Nec frustra, cum ad omnia paratum invenisset Antonium. Putabat enim ad Caesarem gloriam sibi nihil defore, si lectum eius ascenderet, qui successor rerum Pompeii, et ut simulabat iuris Caesarei, magis de temeritate fortunae, quam de virtutis conscientia confidebat.
4 Porro cum ad sollicitandum Augustum muliebris impudicitiae audacia accessisset, spe sua frustrata, amorem honestatis reputavit iniuriam, castitati nomen dedit superbiae, bellumque credidit indicendum ei, quem Iulio Caesare experta fuerat fortiorem. Omnes enim nocendi artes aggressa est, tandemque capta, et provoluta ad pedes Augusti, etiam tunc sollicitavit oculos ducis. Sed frustra quidem. Nam pulchritudo eius infra pudicitiam principis fuit.
5 Quod ubi desperata se ad triumphum victoris praenovit reservari, incautiorem nacta custodiam, egressa, se in Mausoleum regum recepit, ibique nobilissimis ex more induta cultibus, odoribus conquisitis, solioque divitiis usquequaque referto, se iuxta suum collocavit Antonium, et mamillis venisque suis apponens aspides, sic morte quasi somno resoluta est.
6 Psylli [Ed. Paris., Persilli.] siquidem, Augusti mandato adhibiti, qui malitiam veneni solent linguis educere, eo quod sero vocati essent, opem ferre non valuerunt. Digna quidem sic perire meretrix venenosa, nata mores corrumpere, nobiliumque virorum pudicitiam expugnare. Profecto antea regibus imperaverat, postmodum misera, nec miserabilis sibi sorte tragicum, sed Romano imperio, quod subvertere moliebatur, finem comicum fecit.
7 Inter caetera clarioribus Augusti titulis connumeratur, quod in tantae pestis congressu, mansit invictus. Verumtamen in Scipione Africano aliquid non inferius invenitur, qui post singularem de Hannibale victoriam, singularis continentiae insigne praeconium meruit. Hannibal namque Romanorum cecidit exercitum usque ad hostium satientatem, et donec praeciperet militi suo, ut vel ferro parceret.
8 De caesorum cadaveribus in torrente Vergello pons solidus factus est victoris iussu. Duo modii annulorum Carthaginem missi sunt, unde Martem suum Libyae praesidem aureo clypeo, ob insignem victoriam, honoraret, essetque procul dubio tunc Roma diem ultimum habitura, si Hannibal quemadmodum vincere, sic et victoria uti sciret.
9 In vindictam istorum a senatu missus est Scipio Africanus, qui a Pyreneis montibus ad columnas Herculis et Oceanum usque tanta felicitate provinciam recupaverit amissam, ut vix sciatur, citius an facilius vicerit. Qui etiam captivos pueros et puellas egregiae pulchritudinis, restituit barbaris, nec in conspectum suum, eorum quempiam venire passus est, ne quid de virginitatis integritate, saltem oculis delibasse videretur.
10 Qualiter ei Hannibal cesserit, et manifestam victoriam nota in puppi praetoria laurus polliceretur, scriptor belli Punici Titus Livius refert. Caeterum in tanti triumphi gloria, quid illo cive modestius, qui se in tanto successu, nec dominum, nec victorem, ab aliquo, nisi ab Hannibale, paucisque complicibus, qui aequas conditiones pacis, rupto foedere, fraudulenter abiecerant, passus est salutari?
11 Eos quoque, qui castigati non obtemperabant prohibentis imperio, quasi adulationis reos, et publicae salutis hostes, ab exercitu removeri iussit; cum tamen genus Aeneadum hanc mollitiem aurium nondum exuerit, quin adulationibus delectentur. Cum vero ab initio gravissimi fuerint, in quo Troianae levitatis originem praecipue diffitentur, eos hoc vitio continue laborasse, historiarum celebre testimonium est.
12 Inde est illud: 'Romanus omnis adulatione corrumpitur, aut corrumpit.' Certe si non verbis, possunt omnes fraudulentis muneribus expugnari. Et quos munuscula non deiiciunt, honoribus capiuntur. Urbis auspicia, sacrilegio parricidii, et fraterni sanguinis cruore, numinibus suis Romulus consecravit. Deinde lemuribus infestatus, honore vano simulata communicatione imperii, fratrem placavit occisum.
13 Suos quoque imperatores, quos de more Romanus populus fideliter iugulabat, deificavit fidelius inani solatio, perfidiam praetexens manifestam, perinde ac si sorbitiunculas ei, quem peremerat, ministraret; eosque mentiebantur in sortem transiisse numinum ac si coelo suo mundoque regendo, nisi tyrannis ascitis, Omnipotentis non sufficiat manus.
14 Facti sunt ergo divi indigetes, aut, ut aliis placet, heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputavit. Tractum est hinc nomen, quo principes virtutum titulis, et verae fidei luce praesignes, se divos audeant, nedum gaudeant appellari, veteri quidem consuetudine etiam in vitio, et adversus fidem catholicam obtinente.
15 Si vero veniatur ad verba, in eo iam Romanus Graecorum perfidiam antecedit, qui eo usque adulandi lenocinium docuit, ut a docili populo facillime transeatur. Voces quibus mentimur dominis, dum singularitatem honore multitudinis decoramus, natio haec invenit, et ad finitimos posterosque sui nominis auctoritate transmisit.
16 Si quando quaeris, illud tibi tempus occurrat, quo C. Caesar, exuens nescio an perficiens dictatorem, omnia factus, omnia occupavit. Illius certe temporis mihi saepe occurrit imago, cum ad potentioris nutum, subiectorum omnia disponantur, et licet animo reluctante, in se ipsos parati sunt exsilii, aut mortis dictare sententiam. Hinc quippe potestas terribilis; hinc angentis et urentis conscientiae stimuli meticulosa corda concutiunt, et praecipuam in omnibus sibi vindicant auctoritatem. Adeo quidem, ut sacerdotes legis divinae praecepta dissimulent, sapientiam nesciant seniores, iuris sit iudex ignarus, praelatus auctoritatis nescius, disciplinae subiectus, libertatem contemnat ingenuus, totus denique populus quietem et pacem.
17 Dum enim omnes unius praesidentis voluntate feruntur, universi et singuli suo privantur arbitrio, Nonne haec erat facies temporis quando . . . . . . Sedere patres censere parati, Si regnum, si templa petat, iugulumque senatus, Passurasque infanda nurus: (LUCAN., V, 305.) eoque solo bene cum civibus actum est, quod Caesar plura iubere erubuit, quam Roma pati?
18 Nonne tyranni opinio, ad tyrannidis transiit successores, dum suspicantur, quod leges a se maluit tolli, quam ab humilibus observari? in eoque libertatis servatur umbra, si se quisque quod praecipitur simulat voluisse, facitque, imo videtur facere, de necessitate virtutem, dum necessitati iungit consensum, et quod incumbit, gratanter amplectitur.
19 Hic porro nullae sunt partes verae, aut ingenuae libertatis, ubi totum sibi adulatio vindicat, vanitas totum, nihilque veritati relinquitur, aut virtuti. Adulationem vero sine dolo esse non dubites, cum in adulatorum persona de se confiteatur Gnato, quia cum maxime decipio tunc triumpho. Sicut enim finis oratoris est persuasisse dictione, medici curasse medicina; sic adulatoris finis est suaviloquio decepisse.
20 Nam et: Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps: Et venena propinantur melle circumlita, quo citius noceant. Verum Non est in medico semper relevetur ut aeger, (Ovid., Pont. I, III, 17.) et finem suum qui in altero est, orator non semper assequitur. Sic adulator quidem non semper decipit, aut de amico triumphat, fine tamen suo non destituitur, si ex contingentibus nihil omiserit.
21 Nec enim Ulyxes sirenum voces evasit, quod ei aliquid suavitatis deesset ad gratiam, sed quia stimulis voluptatis, et meretricantibus illecebris vanitatis, solidae virtutis opposuerat robur. Tentator quoque Pharisaeus, et Herodianus insidiator, quas fraudis suae non adhibuerunt artes, ut eum caperent in sermone lingua dolosa, in cuius ore non inventus est dolus? [I Petr. II.] Magister, inquit, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, neque enim accipis personas hominum [Matth. XXII]. Quid quaeso, blandius? Sed dolus quo tendat, invidia quo feratur, subiecta interrogatio patefecit.
22 Sequitur enim: Licet censum dare Caesari, an non? [ibid.] Ecce laqueus paratur pedibus innocentis, et ad subversionem eius decipulas suas frustra tetendit iniquitas. Si enim censum dandum esse censuerit, peculiarem populum Domini, semen liborum, praeclaram haereditatem Domini, decimis et primitiis et legalibus caeremoniis tantum obnoxiam, subiiciet servituti.
23 Si vero tributa neganda responderit his, qui pro salute et quiete omnium militabant, quasi seditionis auctor et reus imperatoriae maiestatis a Publicanis iuste poterit comprehendi. Verum quia frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, totius calumniae laquei dissolvuntur, dum prolato numismate census, suam cuique censuit restituendam esse imaginem; et ita quae Caesaris sunt, Caesari restituenda, ut suo iure Deus non defraudetur. Equidem non omnibus datum est, ut blanditiarum laqueos sic evadant, cum eos alius non praevideat, alius etiam praevisos nequeat declinare.
24 Unum tamen certum est, illis, qui huic vitio dediti sunt, non magis placere virtutem, quam illos bene olere, qui in culina habitant.



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, , IX. {0} <<<     >>> XI. {0}
monumenta.ch > 10