monumenta.ch > Isidorus > T
Isidorus, Differentiae, 1, De littera S <<<     >>> De littera V

De littera T SHOW APPARATUS

552 Inter Terram, et tellurem, et humum. Terra squalida est et inculta, tellus fructifera; humus autem, inferior, et deorsum, et humida. Unde et humati, sepulti. Generaliter autem ubique terra est, non ubique humus. Et in parietibus terra est, hoc est in lateribus, et non est humus. Humus autem terra humida est, et ab humore vocata, sicut et terra, quod naturali siccitate torreat, sicut et tellus. quod fructus eius tollimus.
553 Inter Temperantiam et temperationem sic discernitur, ut temperantia animorum sit, temperatio rerum.
554 Inter Timentem et timidum. Timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa. Tali intellectu distinguuntur pavidus et pavens, providus et providens, superbus et superbiens, languidus et languens, furibundus et furens, et caetera similia.
555 Inter Tremulum et trementem. Tremulus est natura, tremens tempore.
556 Inter Temeritatem et audaciam. Temeritas sine consilio dicitur; audacia, post consilium.
557 Inter Tum et tunc. Tum temporis est futuri; tunc, praeteriti.
558 Inter Tribuere et attribuere. Tribuimus cum aliquid donamus, attribuimus, dum ordines officiaque distribuimus.
559 Inter Tulit, Aabstulit, et sustulit. Tulit qui fert, abstulit qui ab alio tulit, sustulit qui sursum tulit.
560 Inter Tumidum et turgidum. Tumet corpus aegroti. Turget cadaver.
561 Inter Testor, contestor, et obtestor. Testor saepenumero ad iusiurandum pertinet, ut Virgilius, per sidera testor; contestor autem ad iudices, obtestor ad adversarios.
562 Inter Terga et tergora. Terga sunt hominis, quod singulariter tergum facit; tergus vero quadrupedum est. Unde pluraliter tergora coria dicuntur.
563 Inter Tumultum et bellum. Bellum est contra hostes exortum, tumultus vero domestica appellatione concitatus. Hic et seditio nuncupatur. Nam seditio est discessio civium. Quod enim seorsum alii ad alios eunt, seditio dicitur. Alii putant propter dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci diastasin vocant.
564 Inter Turbidum et turbulentum. Turbidum de natura est, turbulentum fit.
565 Inter Terrenum, terrestre, et terrosum. Terrenum opus dicimus, terrestre, ut maritimum, terrosum vero frumenti genus arenosum.
566 Inter Tuus et tus. Tuus pronomen est, tus vero pigmentum. Inter Tuum et tum. Tum adverbium est, tuum pronomen.
567 Inter Tempore et tempori. Tempore, ablativo casu, tempori adverbium est.
568 Inter Tristitiam, et moestitiam. Moestitia cordis est, tristitia vultus. Moestum ergo vel moerentem animo dicimus, tristem aspectu. Item moestitia temporis est, et fit aliquando ex aliquo accidenti dolore. Tristitia vero, vitium naturae perpetuum est.

bnf11864.185