monumenta.ch > Lucanus > 1
>>> Lucanus, Bellum civile, II

csg863.4 bnf13045.3bnf10315.3-a3bnf10314.2bnf8040.2bnf8039.2-b15bbb45.1vbav1685.1rbav1684.1r Liber I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Bella per Emathios plus quam civilia campos
2 iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
3 in sua victrici conversum viscera dextra
4 cognatasque acies, et rupto foedere regni
5 bbb45.2r certatum totis concussi viribus orbis
6 in commune nefas, infestisque obvia signis
7 signa, pares aquilas et pila minantia pilis.
8 quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri?
9 gentibus invisis Latium praebere cruorem
10 cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis
11 Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta
12 bella geri placuit nullos habitura triumphos?
13 heu, quantum terrae potuit pelagique parari
14 hoc quem civiles hauserunt sanguine dextrae,
15 unde venit Titan et nox ubi sidera condit
16 quaque dies medius flagrantibus aestuat horis
17 et qua bruma rigens ac nescia vere remitti
18 astringit Scythico glacialem frigore pontum!
19 sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes
20 et gens siqua iacet nascenti conscia Nilo.
21 tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,csg863.5
22 totum sub Latias leges cum miseris orbem,
23 in te verte manus: nondum tibi defuit hostis.
24 bnf8040.3 at nunc semirutis pendent quod moenia tectis
25 urbibus Italiae lapsisque ingentia muris
26 saxa iacent nulloque domus custode tenentur
27 rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
28 horrida quod dumis multosque inarata per annos
29 bnf8039.3 Hesperia est desuntque manus poscentibus arvis,
30 bnf10314.3 non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
31 Poenus erit: nulli penitus descendere ferro
32 contigit; alta sedent civilis vulnera dextrae.
33 csg864.122 quod si non aliam venturo fata Neroni
34 invenere viam magnoque aeterna parantur
35 regna deis caelumque suo servire Tonanti
36 non nisi saevorum potuit post bella gigantum,
37 iam nihil, o superi, querimur; scelera ipsa nefasque
38 hac mercede placent. diros Pharsalia campos
39 inpleat et Poeni saturentur sanguine manes,
40 ultima funesta concurrant proelia Munda,
41 his, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores
42 bnf13045.4 accedant fatis et quas premit aspera classes
43 Leucas et ardenti servilia bella sub Aetna,
44 multum Roma tamen debet civilibus armis
45 quod tibi res acta est. te, cum statione peracta
46 astra petes serus, praelati regia caeli
47 excipiet gaudente polo: seu sceptra tenere
48 seu te flammigeros Phoebi conscendere currus
49 telluremque nihil mutato sole timentem
50 igne vago lustrare iuvet, tibi numine ab omni
51 bav1685.1 v cedetur, iurisque tui natura relinquet
52 quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi.csg863.6
53 sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe
54 nec polus aversi calidus qua vergitur Austri,
55 unde tuam videas obliquo sidere Romam.
56 aetheris inmensi partem si presseris unam,
57 sentiet axis onus. librati pondera caeli
58 orbe tene medio; pars aetheris illa sereni
59 tota vacet nullaeque obstent a Caesare nubes.
60 tum genus humanum positis sibi consulat armis
61 inque vicem gens omnis amet; pax missa per orbem
62 ferrea belligeri conpescat limina Iani.
63 sed mihi iam numen; nec, si te pectore vates
64 accipio, Cirrhaea velim secreta moventem
65 sollicitare deum Bacchumque avertere Nysa:
66 tu satis ad vires Romana in carmina dandas.
67 csg864.123 bnf10315.4 fert animus causas tantarum expromere rerum,
68 inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem
69 inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
70 invida fatorum series summisque negatum
71 stare diu nimioque graves sub pondere lapsus
72 nec se Roma ferens. sic, cum conpage soluta
73 saecula tot mundi suprema coegerit hora
74 antiquum repetens iterum chaos, {omnia mixtis
75 sidera sideribus concurrent,} ignea pontum
76 bbb45.2v astra petent, tellus extendere litora nolet
77 excutietque fretum, fratri contraria Phoebe
78 ibit et obliquum bigas agitare per orbem
79 indignata diem poscet sibi, totaque discors
80 machina divolsi turbabit foedera mundi.
81 in se magna ruunt: laetis hunc numina rebus
82 crescendi posuere modum. nec gentibus ullis
83 commodat in populum terrae pelagique potentemcsg863.7
84 bnf8040.4 invidiam Fortuna suam. tu causa malorum
85 facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam
86 in turbam missi feralia foedera regni.
87 o male concordes nimiaque cupidine caeci,
88 quid miscere iuvat vires orbemque tenere
89 bnf10314.4 in medio? dum terra fretum terramque levabit
90 aer et longi volvent Titana labores
91 noxque diem caelo totidem per signa sequetur,
92 nulla fides regni sociis, omnisque potestas
93 inpatiens consortis erit. nec gentibus ullis
94 credite nec longe fatorum exempla petantur:
95 fraterno primi maduerunt sanguine muri.
96 nec pretium tanti tellus pontusque furoris
97 tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.
98 temporis angusti mansit concordia discors
99 paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri
100 Crassus erat belli medius mora. qualiter undas
101 csg864.124 bav1685.2 r qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos
102 nec patitur conferre fretum, si terra recedat,
103 Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeva
104 arma ducum dirimens miserando funere Crassus
105 Assyrias Latio maculavit sanguine Carrhas,
106 Parthica Romanos solverunt damna furores.
107 plus illa vobis acie, quam creditis, actum est,
108 Arsacidae: bellum victis civile dedistis.
109 dividitur ferro regnum, populique potentis,
110 quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem,
111 non cepit fortuna duos. nam pignora iuncti
112 sanguinis et diro ferales omine taedas
113 bnf8039.4 abstulit ad manes Parcarum Iulia saeva
114 bav1684.1 v intercepta manu. quod si tibi fata dedissentcsg863.8
115 maiores in luce moras, tu sola furentem
116 inde virum poteras atque hinc retinere parentem
117 armatasque manus excusso iungere ferro,
118 ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.
119 morte tua discussa fides bellumque movere
120 permissum ducibus. stimulos dedit aemula virtus.
121 tu, nova ne veteres obscurent acta triumphos
122 et victis cedat piratica laurea Gallis,
123 Magne, times; te iam series ususque laborum
124 bnf13045.5 erigit inpatiensque loci fortuna secundi;
125 nec quemquam iam ferre potest Caesarve priorem
126 Pompeiusve parem. quis iustius induit arma
127 scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;
128 victrix causa deis placuit sed victa Catoni.
129 nec coiere pares. alter vergentibus annis
130 in senium longoque togae tranquillior usu
131 dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor
132 multa dare in vulgus, totus popularibus auris
133 inpelli plausuque sui gaudere theatri,
134 nec reparare novas vires, multumque priori
135 csg864.125 bnf10315.6 credere fortunae. stat magni nominis umbra,
136 qualis frugifero quercus sublimis in agro
137 exuvias veteris populi sacrataque gestans
138 dona ducum nec iam validis radicibus haerens
139 pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos
140 effundens trunco, non frondibus, efficit umbram,
141 et quamvis primo nutet casura sub Euro,
142 tot circum silvae firmo se robore tollant,
143 sola tamen colitur. sed non in Caesare tantum
144 bnf8040.5 nomen erat nec fama ducis, sed nescia virtus
145 stare loco, solusque pudor non vincere bello.csg863.9
146 acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset,
147 bnf10314.5 ferre manum et numquam temerando parcere ferro,
148 successus urguere suos, instare favori
149 numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti
150 obstaret gaudensque viam fecisse ruina,
151 qualiter expressum ventis per nubila fulmen
152 bav1685.2 v aetheris inpulsi sonitu mundique fragore
153 emicuit rupitque diem populosque paventes
154 terruit obliqua praestringens lumina flamma:
155 in sua templa furit, nullaque exire vetante
156 materia magnamque cadens magnamque revertens
157 dat stragem late sparsosque recolligit ignes.
158 hae ducibus causae; suberant sed publica belli
159 bbb45.3r semina, quae populos semper mersere potentis.
160 namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto
161 intulit et rebus mores cessere secundis
162 praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,
163 non auro tectisve modus, mensasque priores
164 aspernata fames; cultus gestare decoros
165 vix nuribus rapuere mares; fecunda virorum
166 paupertas fugitur totoque accersitur orbe
167 quo gens quaeque perit; tum longos iungere fines
168 agrorum, et quondam duro sulcata Camilli
169 csg864.126 vomere et antiquos Curiorum passa ligones
170 longa sub ignotis extendere rura colonis.
171 non erat is populus quem pax tranquilla iuvaret,
172 quem sua libertas inmotis pasceret armis.
173 inde irae faciles et, quod suasisset egestas,
174 vile nefas, magnumque decus ferroque petendum
175 plus patria potuisse sua, mensuraque iuris
176 bnf7900.57 r vis erat: hinc leges et plebis scita coactaecsg863.10
177 et cum consulibus turbantes iura tribuni;
178 hinc rapti fasces pretio sectorque favoris
179 ipse sui populus letalisque ambitus urbi
180 annua venali referens certamina Campo;
181 hinc usura vorax avidumque in tempora fenus
182 et concussa fides et multis utile bellum.
183 iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpes
184 ingentisque animo motus bellumque futurum
185 ceperat. ut ventum est parvi Rubiconis ad undas,
186 ingens visa duci patriae trepidantis imago
187 clara per obscuram vultu maestissima noctem
188 turrigero canos effundens vertice crines
189 caesarie lacera nudisque adstare lacertis
190 et gemitu permixta loqui: 'quo tenditis ultra?
191 quo fertis mea signa, viri? si iure venitis,
192 si cives, huc usque licet. ' tum perculit horror
193 membra ducis, riguere comae gressumque coercens
194 languor in extrema tenuit vestigia ripa.
195 mox ait 'o magnae qui moenia prospicis urbis
196 bnf8039.5 Tarpeia de rupe Tonans Phrygiique penates
197 gentis Iuleae et rapti secreta Quirini
198 et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba
199 Vestalesque foci summique o numinis instar
200 Roma, fave coeptis. non te furialibus armis
201 persequor: en, adsum victor terraque marique
202 bnf13045.6 bnf10315.7 Caesar, ubique tuus (liceat modo, nunc quoque) miles.
203 bav1685.3 r ille erit ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.'
204 bnf8040.6 inde moras solvit belli tumidumque per amnem
205 csg864.127 bnf10314.6 signa tulit propere: sicut squalentibus arvis
206 aestiferae Libyes viso leo comminus hoste
207 subsedit dubius, totam dum colligit iram;csg863.11
208 mox, ubi se saevae stimulavit verbere caudae
209 erexitque iubam et vasto grave murmur hiatu
210 infremuit, tum torta levis si lancea Mauri
211 haereat aut latum subeant venabula pectus,
212 per ferrum tanti securus vulneris exit.
213 fonte cadit modico parvisque inpellitur undis
214 puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas,
215 perque imas serpit valles et Gallica certus
216 limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
217 tum vires praebebat hiemps atque auxerat undas
218 tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu
219 et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
220 primus in obliquum sonipes opponitur amnem
221 excepturus aquas; molli tum cetera rumpit
222 turba vado faciles iam fracti fluminis undas.
223 Caesar, ut adversam superato gurgite ripam
224 attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis,
225 'hic' ait 'hic pacem temerataque iura relinquo;
226 te, Fortuna, sequor. procul hinc iam foedera sunto;
227 credidimus satis , utendum est iudice bello.'
228 bav1684.2 r sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor
229 inpiger, et torto Balearis verbere fundae
230 ocior et missa Parthi post terga sagitta,
231 vicinumque minax invadit Ariminum, et ignes
232 solis Lucifero fugiebant astra relicto.
233 iamque dies primos belli visura tumultus
234 exoritur; sed sponte deum, seu turbidus Auster
235 inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem.
236 constitit ut capto iussus deponere miles
237 signa foro, stridor lituum clangorque tubarum
238 non pia concinuit cum rauco classica cornu.csg863.12
239 csg864.128 bbb45.3v rupta quies populi, stratisque excita iuventus
240 deripuit sacris adfixa penatibus arma
241 quae pax longa dabat: nuda iam crate fluentis
242 invadunt clipeos curvataque cuspide pila
243 et scabros nigrae morsu robiginis enses.
244 ut notae fulsere aquilae Romanaque signa
245 et celsus medio conspectus in agmine Caesar,
246 deriguere metu, gelidos pavor occupat artus,
247 et tacito mutos volvunt in pectore questus.
248 'o male vicinis haec moenia condita Gallis,
249 o tristi damnata loco! pax alta per omnes
250 et tranquilla quies populos: nos praeda furentum
251 primaque castra sumus. melius, Fortuna, dedisses
252 orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Arcto
253 errantisque domos, Latii quam claustra tueri.
254 nos primi Senonum motus Cimbrumque ruentem
255 bav1685.3 v vidimus et Martem Libyes cursumque furoris
256 Teutonici: quotiens Romam fortuna lacessit,
257 hac iter est bellis. ' gemitu sic quisque latenti,
258 non ausus timuisse palam: vox nulla dolori
259 credita, sed quantum, volucres cum bruma coercet,
260 rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus,
261 tanta quies. noctis gelidas lux solverat umbras:
262 ecce, faces belli dubiaeque in proelia menti
263 bnf10314.7 urguentes addunt stimulos cunctasque pudoris
264 bnf8040.7 rumpunt fata moras: iustos Fortuna laborat
265 esse ducis motus et causas invenit armis.
266 expulit ancipiti discordes urbe tribunos
267 victo iure minax iactatis curia Gracchis.
268 hos iam mota ducis vicinaque signa petentes
269 audax venali comitatur Curio lingua,csg863.13
270 bnf10315.8 vox quondam populi libertatemque tueri
271 ausus et armatos plebi miscere potentes.
272 bnf7900.57 v utque ducem varias volventem pectore curas
273 csg864.129 conspexit 'dum voce tuae potuere iuvari,
274 Caesar, ' ait 'partes, quamvis nolente senatu
275 traximus imperium, tum cum mihi rostra tenere
276 ius erat et dubios in te transferre Quirites.
277 at postquam leges bello siluere coactae
278 bnf13045.7 pellimur e patriis laribus patimurque volentes
279 exilium: tua nos faciet victoria cives.
280 bnf8039.6 dum trepidant nullo firmatae robore partes,
281 tolle moras: semper nocuit differre paratis.
282 [par labor atque metus pretio maiore petuntur.]
283 bellantem geminis tenuit te Gallia lustris,
284 pars quota terrarum! facili si proelia pauca
285 gesseris eventu, tibi Roma subegerit orbem.
286 nunc neque te longi remeantem pompa triumphi
287 excipit aut sacras poscunt Capitolia laurus:
288 livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas
289 vix inpune feres. socerum depellere regno
290 decretum genero est: partiri non potes orbem,
291 solus habere potes. ' sic postquam fatus, et ipsi
292 in bellum prono tantum tamen addidit irae
293 accenditque ducem, quantum clamore iuvatur
294 Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso
295 inmineat foribus pronusque repagula laxet.
296 convocat armatos extemplo ad signa maniplos,
297 utque satis trepidum turba coeunte tumultum
298 conposuit vultu dextraque silentia iussit
299 'bellorum o socii, qui mille pericula Martis
300 mecum' ait 'experti decimo iam vincitis anno,
301 hoc cruor Arctois meruit diffusus in arvis
302 vulneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae?
303 non secus ingenti bellorum Roma tumultu
304 concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes
305 Hannibal: inplentur validae tirone cohortes,
306 in classem cadit omne nemus, terraque marique
307 csg864.130 bav1685.4 r iussus Caesar agi. quid, si mihi signa iacerent
308 Marte sub adverso ruerentque in terga feroces
309 Gallorum populi? nunc, cum fortuna secundis
310 mecum rebus agat superique ad summa vocantes,
311 temptamur. veniat longa dux pace solutus
312 milite cum subito partesque in bella togatae
313 Marcellusque loquax et nomina vana Catones.
314 scilicet extremi Pompeium emptique clientes
315 continuo per tot satiabunt tempora regno?
316 ille reget currus nondum patientibus annis,
317 ille semel raptos numquam dimittet honores?
318 quid iam rura querar totum suppressa per orbem
319 bbb45.4r ac iussam servire famem? quis castra timenti
320 nescit mixta foro, gladii cum triste micantes
321 bnf10314.8 iudicium insolita trepidum cinxere corona
322 atque auso medias perrumpere milite leges
323 bnf8040.8 Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
324 nunc quoque, ne lassum teneat privata senectus,
325 bella nefanda parat suetus civilibus armis
326 bav1684.2 v et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
327 utque ferae tigres numquam posuere furorem,
328 quas, nemore Hyrcano matrum dum lustra secuntur,
329 altus caesorum pavit cruor armentorum,
330 sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum
331 durat, magne, sitis. nullus semel ore receptuscsg863.15
332 pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
333 quem tamen inveniet tam longa potentia finem?
334 quis scelerum modus est? ex hoc iam te, inprobe, regno
335 ille tuus saltem doceat descendere Sulla.
336 post Cilicasne vagos et lassi Pontica regis
337 proelia barbarico vix consummata veneno
338 bnf10315.9 ultima Pompeio dabitur provincia Caesar,
339 quod non victrices aquilas deponere iussus
340 paruerim? mihi si merces erepta laborum est,
341 csg864.131 his saltem longi non cum duce praemia belli
342 reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.
343 conferet exanguis quo se post bella senectus?
344 quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur
345 quae noster veteranus aret, quae moenia fessis?
346 an melius fient piratae, Magne, coloni?
347 tollite iam pridem victricia tollite signa:
348 viribus utendum est quas fecimus. arma tenenti
349 omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt;
350 nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis:
351 detrahimus dominos urbi servire paratae.'
352 dixerat; at dubium non claro murmure vulgus
353 bnf13045.8 secum incerta fremit. pietas patriique penates
354 quamquam caede feras mentes animosque tumentes
355 frangunt; sed diro ferri revocantur amore
356 ductorisque metu. summi tum munera pili
357 bav1685.4 v Laelius emeritique gerens insignia doni,
358 servati civis referentem praemia quercum,
359 'si licet, ' exclamat 'Romani maxime rector
360 nominis, et ius est veras expromere voces,
361 quod tam lenta tuas tenuit patientia vires
362 conquerimur. deratne tibi fiducia nostricsg863.16?
363 dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis
364 bnf8039.7 et dum pila valent fortes torquere lacerti,
365 egenerem patiere togam regnumque senatus?
366 usque adeo miserum est civili vincere bello?
367 duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis
368 bnf7900.58 r litora, per calidas Libyae sitientis harenas:
369 haec manus, ut victum post terga relinqueret orbem,
370 Oceani tumidas remo conpescuit undas
371 fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum:
372 iussa sequi tam posse mihi quam velle necesse est.
373 nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar,
374 audiero. per signa decem felicia castris
375 csg864.132 perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos,
376 pectore si fratris gladium iuguloque parentis
377 condere me iubeas plenaeque in viscera partu
378 coniugis, invita peragam tamen omnia dextra;
379 bnf10314.9 si spoliare deos ignemque inmittere templis,
380 numina miscebit castrensis flamma monetae;
381 castra super Tusci si ponere Thybridis undas,
382 bnf8040.9 Hesperios audax veniam metator in agros.
383 tu quoscumque voles in planum effundere muros,
384 his aries actus disperget saxa lacertis,
385 illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,
386 Roma sit. ' his cunctae simul adsensere cohortes
387 elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret,
388 promisere manus. it tantus ad aethera clamor,
389 quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae
390 rupibus incubuit, curvato robore pressae
391 fit sonus aut rursus redeuntis in aethera silvae.
392 Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum
393 fataque ferre videt, nequo languore moreturcsg863.17
394 fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes
395 evocat et Romam motis petit undique signis.
396 deseruere cavo tentoria fixa Lemanno
397 castraque quae Vosegi curvam super ardua ripam
398 pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
399 bbb45.4v hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus
400 per tam multa suo, famae maioris in amnem
401 lapsus ad aequoreas nomen non pertulit undas.
402 solvuntur flavi longa statione Ruteni;
403 mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas
404 finis et Hesperiae, promoto limite, Varus;
405 quaque sub Herculeo sacratus nomine portus
406 bnf10315.10 urguet rupe cava pelagus: non Corus in illum
407 bav1685.5 r ius habet aut Zephyrus, solus sua litora turbat
408 Circius et tuta prohibet statione Monoeci:
409 quaque iacet litus dubium quod terra fretumque
410 csg864.133 vindicat alternis vicibus, cum funditur ingens
411 Oceanus vel cum refugis se fluctibus aufert.
412 ventus ab extremo pelagus sic axe volutet
413 destituatque ferens, an sidere mota secundo
414 Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis,
415 flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas,
416 erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat,
417 quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper
418 tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus,
419 ut superi volvere, late. tum rura Nemetis
420 qui tenet et ripas Atyri, qua litore curvo
421 molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,
422 signa movet, gaudetque amoto Santonus hoste
423 et Biturix longisque leves Suessones in armis,
424 optimus excusso Leucus Remusque lacerto,csg863.18
425 optima gens flexis in gyrum Sequana frenis,
426 et docilis rector monstrati Belga covinni,
427 bnf13045.9 Arvernique, ausi Latio se fingere fratres
428 sanguine ab Iliaco populi, nimiumque rebellis
429 Nervius et caesi pollutus foedere Cottae,
430 et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis
431 Vangiones, Batavique truces, quos aere recurvo
432 stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat
433 gurgite, qua Rhodanus raptum velocibus undis
434 in mare fert Ararim, qua montibus ardua summis
435 gens habitat cana pendentes rupe Cebennas.
436 {Pictones inmunes subigunt sua rura; nec ultra
437 bav1684.3 r instabiles Turones circumsita castra coercent.
438 In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus
439 Andus iam placida Ligeris recreatur ab unda.
440 Inclita Caesareis Genabos dissolvitur alis.}
441 tu quoque laetatus converti proelia, Trevir,
442 et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore
443 crinibus effusis toti praelate Comatae,
444 et quibus inmitis placatur sanguine diro
445 bnf10314.10 Teutates horrensque feris altaribus Esus
446 et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
447 vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
448 bnf8040.10 laudibus in longum vates dimittitis aevum,
449 plurima securi fudistis carmina, Bardi.
450 csg864.134 et vos barbaricos ritus moremque sinistrum
451 sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis.
452 solis nosse deos et caeli numina vobis
453 bnf8039.8 aut solis nescire datum; nemora alta remotis
454 incolitis lucis; vobis auctoribus umbrae
455 non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi
456 pallida regna petunt: regit idem spiritus artus
457 orbe alio; longae, canitis si cognita, vitae
458 mors media est. certe populi quos despicit Arctos
459 felices errore suo, quos ille timorum
460 maximus haut urguet leti metus. inde ruendicsg863.19
461 in ferrum mens prona viris animaeque capaces
462 bav1685.5 v mortis, et ignavum rediturae parcere vitae.
463 et vos, crinigeros Belgis arcere Caycos
464 oppositi, petitis Romam Rhenique feroces
465 deseritis ripas et apertum gentibus orbem.
466 Caesar, ut inmensae conlecto robore vires
467 audendi maiora fidem fecere, per omnem
468 spargitur Italiam vicinaque moenia conplet.
469 bnf7900.58 v vana quoque ad veros accessit fama timores
470 inrupitque animos populi clademque futuram
471 intulit et velox properantis nuntia belli
472 innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
473 est qui tauriferis ubi se Mevania campis
474 explicat audaces ruere in certamina turmas
475 adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni
476 barbaricas saevi discurrere Caesaris alas;
477 ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem
478 agmine non uno densisque incedere castris.
479 bnf10315.11 nec qualem meminere vident: maiorque ferusque
480 mentibus occurrit victoque inmanior hoste.
481 hunc inter Rhenum populos Albimque iacentes
482 finibus Arctois patriaque a sede revolsos
483 bav869.62 r pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem
484 csg864.135 bbb45.5r Romano spectante rapi. sic quisque pavendo
485 dat vires famae, nulloque auctore malorum
486 quae finxere timent. nec solum vulgus inani
487 percussum terrore pavet, sed curia et ipsi
488 sedibus exiluere patres, invisaque belli
489 consulibus fugiens mandat decreta senatus.
490 tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant
491 incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguentcsg863.20
492 praecipitem populum, serieque haerentia longa
493 agmina prorumpunt. credas aut tecta nefandas
494 corripuisse faces aut iam quatiente ruina
495 nutantes pendere domos, sic turba per urbem
496 praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus
497 spes foret adflictis patrios excedere muros,
498 inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Auster
499 reppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor
500 fractaque veliferi sonuerunt pondera mali,
501 desilit in fluctus deserta puppe magister
502 navitaque et nondum sparsa conpage carinae
503 naufragium sibi quisque facit, sic urbe relicta
504 in bellum fugitur. nullum iam languidus aevo
505 bnf10314.11 evaluit revocare parens coniunxve maritum
506 fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis
507 bnf8040.11 conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam
508 haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae
509 bnf13045.10 plenus abit visu: ruit inrevocabile vulgus.
510 o faciles dare summa deos eademque tueri
511 difficiles! urbem populis victisque frequentem
512 bav1685.6 r gentibus et generis, coeat si turba, capacem
513 humani facilem venturo Caesare praedam
514 bav869.62 v ignavae liquere manus. cum pressus ab hoste
515 clauditur externis miles Romanus in oris,
516 bav1684.3 v effugit exiguo nocturna pericula vallo,
517 et subitus rapti munimine caespitis agger
518 csg864.136 praebet securos intra tentoria somnos:
519 tu tantum audito bellorum nomine, Roma,
520 desereris; nox una tuis non credita muris.
521 danda tamen venia est tantorum danda pavorum:
522 Pompeio fugiente timent. tum, nequa futuricsg863.21
523 spes saltem trepidas mentes levet, addita fati
524 peioris manifesta fides, superique minaces
525 prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum.
526 ignota obscurae viderunt sidera noctes
527 ardentemque polum flammis caeloque volantes
528 obliquas per inane faces crinemque timendi
529 sideris et terris mutantem regna cometen.
530 fulgura fallaci micuerunt crebra sereno,
531 et varias ignis denso dedit aere formas,
532 nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas.
533 emicuit caelo tacitum sine nubibus ullis
534 fulmen et Arctois rapiens de partibus ignem
535 percussit Latiare caput, stellaeque minores
536 per uacuum solitae noctis decurrere tempus
537 bnf8039.9 in medium venere diem, cornuque coacto
538 iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe
539 terrarum subita percussa expalluit umbra.
540 ipse caput medio Titan cum ferret Olympo
541 condidit ardentis atra caligine currus
542 involuitque orbem tenebris gentesque coegit
543 desperare diem; qualem fugiente per ortus
544 bav869.63 r sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.
545 ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae,
546 nec tulit in caelum flammas sed vertice prono
547 bnf10315.12 ignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdis
548 sanguineum fundo torsit mare; flebile saevi
549 latravere canes. Vestali raptus ab ara
550 ignis, et ostendens confectas flamma Latinas
551 scinditur in partes geminoque cacumine surgit
552 csg864.137 Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus
553 subsedit, veteremque iugis nutantibus Alpescsg863.22
554 discussere nivem. Tethys maioribus undis
555 Hesperiam Calpen summumque inplevit Atlanta.
556 indigetes flevisse deos, urbisque laborem
557 testatos sudore Lares, delapsaque templis
558 dona suis, dirasque diem foedasse volucres
559 accipimus, silvisque feras sub nocte relictis
560 audaces media posuisse cubilia Roma.
561 tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,
562 monstrosique hominum partus numeroque modoque
563 bnf10314.12 membrorum, matremque suus conterruit infans;
564 bbb45.5v bav1685.6 v diraque per populum Cumanae carmina vatis
565 bnf7900.59 r vulgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis
566 saeva movet, cecinere deos, crinemque rotantes
567 sanguineum populis ulularunt tristia Galli.
568 bnf8040.12 conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
569 tum fragor armorum magnaeque per avia voces
570 auditae nemorum et venientes comminus umbrae.
571 quique colunt iunctos extremis moenibus agros
572 diffugiunt: ingens urbem cingebat Erinys
573 excutiens pronam flagranti vertice pinum
574 bav869.63 v stridentisque comas, Thebanam qualis Agaven
575 inpulit aut saevi contorsit tela Lycurgi
576 Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae
577 horruit Alcides viso iam Dite Megaeram.
578 insonuere tubae et, quanto clamore cohortes
579 miscentur, tantum nox atra silentibus auris
580 edidit. e medio visi consurgere Campo
581 tristia Sullani cecinere oracula manes,
582 tollentemque caput gelidas Anienis ad undas
583 agricolae fracto Marium fugere sepulchro.
584 haec propter placuit Tuscos de more vetusto
585 acciri vates. quorum qui maximus aevocsg863.23
586 csg864.138 Arruns incoluit desertae moenia Lucae,
587 fulminis edoctus motus venasque calentis
588 fibrarum et monitus errantis in aere pinnae,
589 monstra iubet primum quae nullo semine discors
590 protulerat natura rapi sterilique nefandos
591 ex utero fetus infaustis urere flammis.
592 mox iubet et totam pavidis a civibus urbem
593 ambiri et festo purgantes moenia lustro
594 bnf13045.12 bnf13045.11 longa per extremos pomeria cingere fines
595 pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
596 turba minor ritu sequitur succincta Gabino,
597 Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos
598 Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
599 tum, qui fata deum secretaque carmina servant
600 et lotam parvo revocant Almone Cybeben,
601 et doctus volucres augur servare sinistras
602 septemvirque epulis festus Titiique sodales
603 et Salius laeto portans ancilia collo
604 bav1683.1r bav869.64 r et tollens apicem generoso vertice flamen.
605 dumque illi effusam longis anfractibus urbem
606 circumeunt Arruns dispersos fulminis ignes
607 colligit et terrae maesto cum murmure conditbav1684.4 r
608 datque locis numen; sacris tunc admovet aris
609 electa cervice marem. iam fundere Bacchum
610 coeperat obliquoque molas inducere cultro,
611 inpatiensque diu non grati victima sacri,
612 cornua succincti premerent cum torva ministri,
613 deposito victum praebebat poplite collum.
614 nec cruor emicuit solitus, sed vulnere bnf10315.13 laxo
615 diffusum rutilo dirum pro sanguine virus.
616 bav1685.7 r palluit attonitus sacris feralibus Arrunscsg863.24
617 atque iram superum raptis quaesivit in extis.
618 terruit ipse color vatem; nam pallida taetris
619 viscera tincta notis gelidoque infecta cruore
620 csg864.139 plurimus asperso variabat sanguine livor.bnf8039.10
621 bnf10314.13 cernit tabe iecur madidum, venasque minaces
622 hostili de parte videt. pulmonis anheli
623 fibra latet, parvusque secat vitalia limes.
624 cor iacet, et saniem per hiantis viscera rimas
625 emittunt, produntque suas omenta latebras.
626 quodque nefas nullis inpune apparuit extis,
627 ecce, videt capiti fibrarum increscere molem
628 bnf8040.13 alterius capitis. pars aegra et marcida pendet,
629 pars micat et celeri venas movet inproba pulsu.
630 his ubi concepit magnorum fata malorum
631 exclamat 'vix fas, superi, quaecumque movetis,
632 prodere me populis; nec enim tibi, summe, litavi,
633 Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauri
634 bav869.64 v inferni venere dei. non fanda timemus,
635 sed venient maiora metu. di visa secundent,
636 et fibris sit nulla fides, sed conditor artis
637 finxerit ista Tages. ' flexa sic omina Tuscus
638 involvens multaque tegens ambage canebat.
639 at Figulus, cui cura deos secretaque caeli
640 nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis
641 aequaret visu numerisque moventibus astra,
642 'aut hic errat' ait 'nulla cum lege per aevum
643 mundus et incerto discurrunt sidera motu,bbb45.6r
644 aut, si fata movent, urbi generique paratur
645 humano matura lues. terraene dehiscent
646 bav1683.1 v subsidentque urbes, an tollet fervidus aer
647 temperiem? segetes tellus infida negabit,csg863.25
648 omnis an infusis miscebitur unda venenis?
649 quod cladis genus, o superi, qua peste paratis
650 saevitiam? extremi multorum tempus in unum
651 convenere dies. summo si frigida caelo
652 stella nocens nigros Saturni accenderet ignis,
653 Deucalioneos fudisset Aquarius imbres
654 csg864.140 totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
655 si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem
656 nunc premeres, toto fluerent incendia mundo
657 succensusque tuis flagrasset curribus aether.
658 hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacem
659 Scorpion incendis cauda chelasque peruris,
660 quid tantum, Gradive, paras? nam mitis in altobnf7900.59 v
661 Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre
662 sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret,
663 et caelum Mars solus habet. cur signa meatus
664 bav869.65 r deseruere suos mundoque obscura feruntur,
665 ensiferi nimium fulget latus Orionis?
666 inminet armorum rabies, ferrique potestasbav1685.7 v
667 confundet ius omne manu, scelerique nefando
668 nomen erit virtus, multosque exibit in annos
669 hic furor. et superos quid prodest poscere finem?
670 cum domino pax ista venit. duc, Roma, malorum
671 continuam seriem clademque in tempora multa
672 extrahe civili tantum iam libera bello.'
673 terruerant satis haec pavidam praesagia plebem,
674 sed maiora premunt. nam, qualis vertice Pindi
675 Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo,
676 talis et attonitam rapitur matrona per urbem
677 vocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:
678 'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptamcsg863.26bnf10314.14
679 constituis terra? video Pangaea nivosisbnf13045.13
680 cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos.
681 quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusque
682 Romanae miscent acies bellumque sine hoste est.bnf10315.14
683 quo diversa feror? primos me ducis in ortus,
684 qua mare Lagei mutatur gurgite Nili:
685 hunc ego, fluminea deformis truncus harena
686 qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim
687 arentemque feror Libyen, quo tristis Enyocsg864.141bnf8040.15bav1683.2 r
688 transtulit Emathias acies. nunc desuper Alpis
689 nubiferae colles atque aeriam Pyrenen
690 abripimur. patriae sedes remeamus in urbis,
691 inpiaque in medio peraguntur bella senatu.
692 consurgunt partes iterum, totumque per orbem
693 rursus eo. nova da mihi cernere litora ponti
694 telluremque novam: vidi iam, Phoebe, Philippos.'bav869.65 v
695 haec ait, et lasso iacuit deserta furore.



>>> Lucanus, Bellum civile, II
monumenta.ch > Lucanus > 1

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik