monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 15
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, PRIDIE ID. MAII. <<<     >>> XVII KAL. IUN.

ID. MAII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In Hispaniis nativitas beatorum confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indelatii, Caecilii, Hesychii, Euphrasii. Qui Romae a sanctis apostolis episcopi ordinati, et ad praedicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicitas, directi sunt. Cumque ad civitatem Accitanam venissent, et propter laborem itineris modicum quiescentes, causa victus emendi discipulos in urbem misissent, mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrarent, eos usque ad fluvium persecuta est. In quo pons mirae magnitudinis et firmitatis exstructus, transeuntibus sanctis, Dei nutu cum omni insequentium multidine funditus corruit. Ad quod miraculum caeteri territi, ei cuiusdam magnae senatricis Lupariae, quae divinitus inspirata, eos benigne suscipiens, credidit, exemplum secuti, relictis idolis Christo Domino crediderunt. Post haec vero diversis urbibus evangelizantes et innumeras multitudines Christi fidei subiugantes, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulae, Indaletius Urci, Caecilius Heliberri, Hesychius Carcesae, Euphrasius Heliturgi quieverunt. Exstat usque hodie illustre miraculum, ad commandationem pretiosae mortis eorum. Nam eadem solemnitate apud praefatam Accitanam urbem ad sepulcrum sancti Torquati arbor olivae divinitus florens maturis fructibus onustatur.
2 Apud insulam Chium nativitas sancti Isidori martyris, in cuius basilica puteus, in quo et fertur iniectus. De cuius aqua energumeni et febricitantes, vel reliqui infirmi saepius potati, salvantur.
3 Lamosaco passio sanctorum Petri et Andreae, Pauli et Dionysiae. In Sardinia Simplicii.